Halaesini pro multis ac magnis suis maiorumque suorum 2.2.122.1
in rem publicam nostram meritis atque beneficiis suo iure
nuper, L. Licinio Q. Mucio consulibus, cum haberent inter
se controversias de senatu cooptando, leges ab senatu
nostro petiverunt. Decrevit senatus honorifico senatus 5
consulto ut iis C. Claudius Appi filius Pulcher praetor de
senatu cooptando leges conscriberet. C. Claudius, adhibitis
omnibus Marcellis qui tum erant, de eorum sententia leges
Halaesinis dedit, in quibus multa sanxit de aetate homi-
num, ne qui minor xxx annis natus, de quaestu, quem 10
qui fecisset ne legeretur, de censu, de ceteris rebus: quae
omnia ante istum praetorem et nostrorum magistratuum
auctoritate et Halaesinorum summa voluntate valuerunt.
Ab isto et praeco, qui voluit, illum ordinem pretio mercatus
est, et pueri annorum senum septenumque denum sena- 15
torium nomen nundinati sunt; et quod Halaesini, anti-
quissimi et fidelissimi socii atque amici, Romae impetrarant,
ut apud se ne suffragiis quidem fieri liceret, id pretio ut fieri
posset effecit.
  Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas 123.1
habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius:
cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum
colonorum quos T. Manlius praetor ex senatus consulto de
oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in 5
Scipionis legibus ne plures essent in senatu ex colonorum
numero quam ex vetere Agrigentinorum. Iste, qui omnia
iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum atque
discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant
aetatis ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his 10
duobus generibus civium novorum veterumque turbavit.
Nam cum esset ex vetere numero quidam senator de- 124.1
mortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus
esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior
numerus esset. Quae cum ita se res haberet, tamen ad
istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum 5
veteres, verum etiam novi. Fit ut pretio novus vincat
litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad
istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudi-
nemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret
ei se illum locum vendidisse cui ne commercium quidem 10
esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam
accepisset, ne tantulum quidem commotus est. Idem fecit 125.1
Heracleae. Nam eo quoque colonos P. Rupilius deduxit,
legesque similis de cooptando senatu et de numero veterum
ac novorum dedit. Ibi non solum iste ut apud ceteros
pecuniam accepit, sed etiam genera veterum ac novorum 5
numerumque permiscuit. Nolite exspectare dum omnis
obeam oratione mea civitates: hoc uno complector omnia,
neminem isto praetore senatorem fieri potuisse nisi qui isti
pecuniam dedisset.