| Hoc idem transfero in magistratus, curationes, sacerdotia; | 2.2.126.1 |
| quibus in rebus non solum hominum iura, sed etiam | |
| deorum immortalium religiones omnis repudiavit. Syracusis | |
| lex est de religione, quae in annos singulos Iovis sacerdotem | |
| sortito capi iubeat, quod apud illos amplissimum sacerdo- | 5 |
| tium putatur: cum suffragiis tres ex tribus generibus creati | 127.1 |
| sunt, res revocatur ad sortem. Perfecerat iste imperio ut | |
| pro suffragio Theomnastus, familiaris suus, in tribus illis | |
| renuntiaretur: in sorte, cui imperare non potuerat, exspecta- | |
| bant homines quidnam acturus esset. Homo, id quod | 5 |
| erat facillimum, primo vetat sortiri: iubet extra sortem | |
| Theomnastum renuntiari. Negant id Syracusani per reli- | |
| giones sacrorum ullo modo fieri posse, fas denique negant | |
| esse. Iubet iste sibi legem recitari. Recitatur; in qua | |
| scriptum erat ut, quot essent renuntiati, tot in hydriam | 10 |
| sortes conicerentur; cuium nomen exisset, ut is haberet id | |
| sacerdotium. Iste homo ingeniosus et peracutus, 'Optime,' | |
| inquit, 'nempe scriptum ita est, Qvot renvntiati ervnt. | |
| Quot ergo, inquit, sunt renuntiati?' Respondent, 'Tres.' | |
| 'Numquid igitur oportet nisi tres sortis conici, unam | 15 |
| educi?' 'Nihil.' Conici iubet tres, in quibus omnibus | |
| esset inscriptum nomen Theomnasti. Fit clamor maximus, | |
| cum id universis indignum ac nefarium videretur. Ita | |
| Iovis illud sacerdotium amplissimum per hanc rationem | |
| Theomnasto datur. | 20 |
| Cephaloedi mensis est certus, quo mense sacerdotem | 128.1 |
| maximum creari oporteat. Erat eius honoris cupidus | |
| Artemo quidam, Climachias cognomine, homo sane locu- | |
| ples et domi nobilis. Sed is fieri nullo modo poterat si | |
| Herodotus quidam adesset: ei locus ille atque honos in | 5 |
| illum annum ita deberi putabatur ut ne Climachias quidem | |
| contra diceret. Res ad istum defertur et istius more | |
| deciditur: toreumata sane nota et pretiosa auferuntur. | |
| Herodotus Romae erat; satis putabat se ad comitia tempore | |
| venturum si pridie venisset. Iste, ne aut alio mense ac | 10 |
| fas erat comitia haberentur, aut Herodoto praesenti honos | |
| adimeretur, (id quod iste non laborabat, Climachias minime | |
| volebat), excogitat—dixi iam dudum, non est homo acutior | |
| quisquam nec fuit—excogitat, inquam, quem ad modum | |
| mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus | 15 |
| adesse posset. Est consuetudo Siculorum ceterorumque | 129.1 |
| Graecorum, quod suos dies mensisque congruere volunt | |
| cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid | |
| discrepet, eximant unum aliquem diem aut summum | |
| biduum ex mense, quos illi exaeresimos dies nominant; | 5 |
| item non numquam uno die longiorem mensem faciunt | |
| aut biduo. Quae cum iste cognosset novus astrologus, | |
| qui non tam caeli rationem quam caelati argenti duceret, | |
| eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum dimi- | |
| diatumque mensem hoc modo ut, quo die verbi causa | 10 |
| esse oporteret Idus Ianuarias, <is> eo die Kalendas Martias | |
| proscribi iuberet: itaque fit omnibus recusantibus et | |
| plorantibus. Dies is erat legitimus comitiis habendis. Eo | |
| modo sacerdos Climachias renuntiatus est. Herodotus | 130.1 |
| cum Roma revertitur, diebus, ut ipse putabat, xv ante | |
| comitia, offendit eum mensem qui consequitur mensem | |
| comitialem, comitiis iam abhinc xxx diebus factis. Tunc | |
| Cephaloeditani fecerunt intercalarium xxxxv dies longum, | 5 |
| ut reliqui menses in suam rationem reverterentur. Hoc si | |
| Romae fieri posset, certe aliqua ratione expugnasset iste ut | |
| dies xxxxv inter binos ludos tollerentur, per quos solos | |
| iudicium fieri posset. |