| Iam vero censores quem ad modum isto praetore in | 2.2.131.1 |
| Sicilia creati sint, operae pretium est cognoscere. Ille | |
| enim est magistratus apud Siculos qui diligentissime | |
| mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes | |
| Siculi ex censu quotannis tributa conferunt, in censu | 5 |
| habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque | |
| faciendae censori permittitur. Itaque et populus cui maxi- | |
| mam fidem suarum rerum habeat maxima cura deligit, et | |
| propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo | |
| summa ambitione contenditur. In ea re iste nihil obscure | 132.1 |
| facere voluit, non in sortitione fallere neque dies de fastis | |
| eximere. Nihil sane vafre nec malitiose facere conatus est; | |
| sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones | |
| ex omnibus civitatibus tolleret, quae res evertendae rei | 5 |
| publicae solent esse, ostendit sese in omnibus civitatibus | |
| censores esse facturum. Tanto mercatu praetoris indicto | 133.1 |
| concurritur undique ad istum Syracusas; flagrabat domus | |
| tota praetoria studio hominum et cupiditate; nec mirum | |
| omnibus comitiis tot civitatum unam in domum revocatis, | |
| tantaque ambitione provinciae totius in uno cubiculo | 5 |
| inclusa. Exquisitis palam pretiis et licitationibus factis, | |
| discribebat censores binos in singulas civitates Timarchides. | |
| Is suo labore suisque accessionibus huius negoti atque | |
| operis molestia consequebatur ut ad istum sine ulla sollici- | |
| tudine summa pecuniae referretur. Iam hic Timarchides | 10 |
| quantam pecuniam fecerit plane adhuc cognoscere non | |
| potuistis; verum tamen priore actione quam varie, quam | |
| improbe praedatus esset, multorum testimoniis cognovistis. | |
| Sed ne miremini qua ratione hic tantum apud istum | 134.1 |
| libertus potuerit, exponam vobis breviter quid hominis | |
| sit, ut et istius nequitiam qui illum secum habuerit, eo | |
| praesertim numero ac loco, et calamitatem provinciae | |
| cognoscatis. In mulierum corruptelis et in omni eius modi | 5 |
| luxuria atque nequitia mirandum in modum reperiebam | |
| hunc Timarchidem ad istius flagitiosas libidines singula- | |
| remque nequitiam natum atque aptum fuisse; investigare, | |
| adire, appellare, corrumpere, quidvis facere in eius modi | |
| rebus quamvis callide, quamvis audacter, quamvis impu- | 10 |
| denter; eundem mira quaedam excogitare genera furandi; | |
| nam ipsum Verrem tantum avaritia semper hiante atque | |
| imminente fuisse, ingenio et cogitatione nulla, ut quicquid | |
| sua sponte faciebat, item ut vos Romae cognovistis, eripere | |
| potius quam fallere videretur. Haec vero huius erat ars et | 135.1 |
| malitia miranda, quod accuratissime tota provincia quid | |
| cuique accidisset, quid cuique opus esset, indagare et | |
| odorari solebat; omnium adversarios, omnium inimicos | |
| diligenter cognoscere, conloqui, attemptare; ex utraque | 5 |
| parte causas voluntates perspicere, facultates et copias; | |
| quibus opus esset metum offerre, quibus expediret spem | |
| ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, | |
| habebat in potestate; quod cuique negoti conflare volebat, | |
| nullo labore faciebat; istius omnia decreta imperia litteras | 10 |
| peritissime et callidissime venditabat. Ac non solum erat | 136.1 |
| administer istius cupiditatum, verum etiam ipse sui memi- | |
| nerat, neque solum nummos, si qui isti exciderant, tollere | |
| solebat, ex quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam | |
| voluptatum flagitiorumque istius ipse reliquias colligebat. | 5 |
| Itaque in Sicilia non Athenionem, qui nullum oppidum | |
| cepit, sed Timarchidem fugitivum omnibus oppidis per | |
| triennium scitote regnasse; in Timarchidi potestate socio- | |
| rum populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum | |
| liberos, matres familias, bona fortunasque omnis fuisse. | 10 |
| Is igitur, ut dico, Timarchides in omnis civitates accepto | |
| pretio censores dimisit: comitia isto praetore censorum ne | |
| simulandi quidem causa fuerunt. |