| Iam hoc impudentissime: palam—licebat enim videlicet | 2.2.137.1 |
| legibus—singulis censoribus denarii treceni ad statuam prae- | |
| toris imperati sunt. Censores cxxx facti sunt; pecuniam | |
| illam ob censuram contra leges clam dederunt; haec | |
| denarium xxxviiii milia palam salvis legibus contulerunt | 5 |
| in statuam. Primum quo tantam pecuniam? deinde quam | |
| ob rem censores ad statuam tibi conferebant? Ordo aliqui | |
| censorum est, conlegium, genus aliquod hominum? Nam | |
| aut publice civitates istos honores habent aut, si homines, | |
| generatim, ut aratores, ut mercatores, ut navicularii; censores | 10 |
| quidem qui magis quam aediles? Ob beneficium? Ergo | |
| hoc fatebere, abs te haec petita esse—nam empta non | |
| audebis dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non | |
| rei publicae causa permisisse? Hoc cum tute fateare, quis- | |
| quam dubitabit quin tu istam apud populos provinciae | 15 |
| totius invidiam atque offensionem non ambitionis neque | |
| beneficiorum conlocandorum, sed pecuniae conciliandae | |
| causa susceperis? Itaque illi censores fecerunt idem quod | 138.1 |
| in nostra re publica solent ii qui per largitionem magistratus | |
| adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem gererent ut | |
| illam lacunam rei familiaris explerent. Sic census habitus | |
| est te praetore ut eo censu nullius civitatis res publica | 5 |
| posset administrari; nam locupletissimi cuiusque censum | |
| extenuarant, tenuissimi auxerant. Itaque in tributis im- | |
| perandis tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi | |
| homines tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod | |
| intellegi facillime re ipsa potest. Nam L. Metellus, qui, | 10 |
| posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente | |
| L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam | |
| cognatus factus est,—is, quod videbat istius censu stari nullo | |
| modo posse, eum censum observari iussit qui viro fortissimo | |
| atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset. | 15 |
| Erant enim tum censores legibus facti delecti a suis civita- | |
| tibus, quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant | |
| constitutae. Te autem praetore quis censor aut legem | 139.1 |
| metueret qua non tenebatur, quoniam creatus lege non | |
| erat, aut animadversionem tuam, cum id quod abs te | |
| emerat vendidisset? Teneat iam sane meos testis Metellus, | |
| cogat alios laudare, sicut in multis conatus est; modo haec | 5 |
| faciat quae facit. Quis enim umquam tanta a quoquam | |
| contumelia, quis tanta ignominia adfectus est? Quinto | |
| quoque anno Sicilia tota censetur. Erat censa praetore | |
| Peducaeo; quintus annus cum in te praetorem incidisset, | |
| censa denuo est. Postero anno L. Metellus mentionem | 10 |
| tui census fieri vetat; censores dicit de integro sibi creari | |
| placere; interea Peducaeanum censum observari iubet. | |
| Hoc si tuus inimicus fecisset, tamen, si animo aequo | |
| provincia tulisset, inimici iudicium grave videretur. Fecit | |
| amicus recens et cognatus voluntarius; aliter enim, si | 15 |
| provinciam retinere, si salvus ipse in provincia vellet esse, | |
| facere non potuit. Exspectas etiam quid hi iudicent? Si | 140.1 |
| tibi magistratum abrogasset, minore ignominia te adfecisset | |
| quam cum ea quae in magistratu gessisti sustulit atque | |
| inrita iussit esse. Neque in hac re sola fuit eius modi, | |
| sed, antequam ego in Siciliam veni, in maximis rebus ac | 5 |
| plurimis; nam et Heraclio Syracusanos tuos illos palae- | |
| stritas bona restituere iussit, et Epicrati Bidinos, et pupillo | |
| Drepanitano A. Claudium, et, nisi mature Laetilius in | |
| Siciliam cum litteris venisset, minus xxx diebus Metellus | |
| totam trienni praeturam tuam rescidisset. | 10 |