| Et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam censores | 2.2.141.1 |
| contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne | |
| illud quidem genus pecuniae conciliatae quam tu a civita- | |
| tibus statuarum nomine coegisti. Video enim eius pecuniae | |
| summam esse pergrandem, ad HS viciens: tantum con- | 5 |
| ficietur ex testimoniis et litteris civitatum. Et iste hoc | |
| concedit nec potest aliter dicere. Quare cuius modi | |
| putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba sint | |
| quae fatetur? Quid enim vis constitui? consumptam esse | |
| istam omnem pecuniam in statuis? Fac ita esse; tamen hoc | 10 |
| ferendum nullo modo est, tantam a sociis pecuniam auferri | |
| ut omnibus in angiportis praedonis improbissimi statua | |
| ponatur, qua vix tuto transiri posse videatur. Verum ubi | 142.1 |
| tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta | |
| est? 'Consumetur,' inquies. Scilicet exspectemus legiti- | |
| mum illud quinquennium; si hoc intervallo non consum- | |
| pserit, tum denique nomen eius de pecuniis repetundis | 5 |
| statuarum nomine deferemus. Reus est maximis plurimisque | |
| criminibus in iudicium vocatus: HS viciens ex hoc uno | |
| genere captum videmus. Si condemnatus eris, non, opinor, | |
| id ages ut ista pecunia in quinquennio consumatur in | |
| statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens qui te ex tot | 10 |
| tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum | |
| nomine arcessat? Ita si neque adhuc consumpta est ista | |
| pecunia et est perspicuum non consumptum iri, licet iam | |
| intellegamus inventam esse rationem quare et iste HS | |
| viciens ex hoc uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri— | 15 |
| si hoc a vobis erit comprobatum—quam volent magnas | |
| hoc nomine pecunias capere possint; ut iam videamur non | |
| a pecuniis capiendis homines absterrere, sed, cum genera | |
| quaedam pecuniarum capiendarum comprobarimus, honesta | |
| nomina turpissimis rebus imponere. Etenim, si C. Verres | 143.1 |
| HS c milia populum verbi gratia Centuripinum poposcisset | |
| eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor, esset | |
| dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari | |
| necesse esset. Quid? si eundem populum HS cc milia | 5 |
| poposcit eaque coegit atque abstulit, num idcirco absolvetur | |
| quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum | |
| nomine? Non, opinor; nisi forte id agimus, non ut | |
| magistratibus nostris moram accipiendi, sed ut sociis causam | |
| dandi adferre videamur. | 10 |