| Quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis | 2.2.143.11 |
| earum honore aut gloria ducitur, is haec tamen constituat | |
| necesse est, primum averti pecuniam domum non placere, | |
| deinde ipsarum statuarum modum quendam esse oportere, | |
| deinde illud, certe ab invitis exigi non oportere. Ac de | 144.1 |
| avertenda pecunia quaero abs te utrum ipsae civitates | |
| solitae sint statuas tibi faciundas locare ei cui possent opti- | |
| ma condicione locare, an aliquem procuratorem praeficere | |
| qui statuis faciundis praeesset, an tibi, an cui tu imperasses, | 5 |
| adnumerare pecuniam? Nam si per eos statuae fiebant | |
| a quibus tibi iste honos habebatur, audio; sin Timarchidi | |
| pecunia numerabatur, desine, quaeso, simulare te, cum in | |
| manifestissimo furto teneare, gloriae studiosum ac monu- | |
| mentorum fuisse. | 10 |
| Quid vero? modum statuarum haberi nullum placet? | |
| Atqui habeatur necesse est. Etenim sic considerate. | 145.1 |
| Syracusana civitas, ut eam potissimum nominem, dedit | |
| ipsi statuam—est honos—et patri—bella haec pietatis et | |
| quaestuosa simulatio—et filio—ferri hoc potest, hunc enim | |
| puerum non oderant; verum quotiens et quot nominibus | 5 |
| a Syracusanis statuas auferes? Vt in foro statuerent, | |
| abstulisti, ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent | |
| in eas statuas quae Romae ponerentur imperasti; ut idem | |
| darent homines aratorum nomine, dederunt; ut idem pro | |
| parte in commune Siciliae conferrent, etiam id contulerunt. | 10 |
| Vna civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idem- | |
| que hoc civitates ceterae fecerint, nonne res ipsa vos | |
| admonet ut putetis modum aliquem huic cupiditati constitui | |
| oportere? Quid? si hoc voluntate sua nulla civitas fecit, si | |
| omnes imperio, metu, vi, malo adductae tibi pecuniam | 15 |
| statuarum nomine contulerunt, per deos immortalis, num | |
| cui dubium esse poterit quin, etiamsi statuerit accipere | |
| ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non | |
| licere? Primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam | 146.1 |
| citabo, quae mihi una voce statuarum nomine magnam | |
| pecuniam per vim coactam esse demonstrat. Nam lega- | |
| tiones omnium civitatum in postulatis communibus, quae | |
| fere omnia ex tuis iniuriis nata sunt, etiam hoc ediderunt, | 5 |
| Vt statvas ne cvi, nisi cvm is de provincia decessisset, | |
| pollicerentvr. Tot praetores in Sicilia fuerunt, totiens | |
| apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac | |
| memoria: tamen huiusce novi postulati genus atque princi- | |
| pium tua praetura attulit. Quid enim tam novum non | 147.1 |
| solum re, sed genere ipso postulandi? nam cetera quae | |
| sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova, sed | |
| tamen non novo modo postulantur. Rogant et orant Siculi | |
| patres conscriptos ut nostri magistratus posthac decumas | 5 |
| lege Hieronica vendant. Tu primus contra vendideras. | |
| Audio. Ne in cellam quod imperatur aestiment. Hoc | |
| quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postu- | |
| latur, sed genus ipsum postulandi non est novum. Ne | |
| absentis nomen recipiatur. Ex Stheni calamitate et tua | 10 |
| natum est iniuria. Cetera non colligam. Sunt omnia | |
| Siculorum postulata eius modi ut crimina collecta in unum | |
| reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias | |
| habent, sed postulationum formulas usitatas; hoc postulatum | 148.1 |
| de statuis ridiculum esse videatur ei qui rem sententiamque | |
| non perspiciat. Postulant enim, non uti ne cogantur | |
| statuere; quid igitur? ut ipsis ne liceat. Quid est hoc? | |
| petis a me, quod in tua potestate est, ut id tibi facere ne | 5 |
| liceat; pete potius ne quis te invitum polliceri aut facere | |
| cogat. 'Nihil egero,' inquit; 'negabunt enim omnes se | |
| coegisse; si me salvum esse vis, mihi impone istam vim ut | |
| omnino mihi ne liceat polliceri.' Ex tua praetura primum | |
| haec est nata postulatio; qua cum utuntur, hoc significant | 10 |
| atque adeo aperte ostendunt, sese ad statuas tuas pecuniam | |
| metu ac malo coactos invitissimos contulisse. Quid? si hoc | 149.1 |
| non dicant, tibi non necesse sit ipsi id confiteri? Vide | |
| et perspice qua defensione sis usurus: iam intelleges hoc | |
| tibi de statuis confitendum esse. Mihi enim renuntiatur | |
| ita constitui a tuis patronis, hominibus ingeniosis, causam | 5 |
| tuam, et ita eos abs te institui et doceri, ut quisque ex | |
| provincia Sicilia gravior homo atque honestior testimonium | |
| vehementius dixerit, sicuti multi primarii viri multa dixerunt, | |
| te statim hoc istis tuis defensoribus dicere, 'Inimicus est | |
| propterea quod arator est.' Itaque uno genere, opinor, | 10 |
| circumscribere habetis in animo genus hoc aratorum, quod | |
| eos infenso animo atque inimico venisse dicatis quia fuerit | |
| in decumis iste vehementior. Ergo aratores inimici omnes | |
| et adversarii sunt: nemo est eorum quin perisse te cupiat? | |
| Omnino praeclare te habes cum is ordo atque id hominum | 15 |
| genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno | |
| et summa res publica et illa provincia maxime continetur, | |
| tibi est inimicissimum. Verum esto; alio loco de aratorum | 150.1 |
| animo et iniuriis videro; nunc, quod mihi abs te datur, | |
| id accipio, eos tibi esse inimicissimos. Nempe ita dicis: | |
| propter decumas. Concedo: non quaero, iure an iniuria | |
| sint inimici. Quid ergo? illae quid sibi statuae equestres | 5 |
| inauratae volunt, quae populi Romani oculos animosque | |
| maxime offendunt, propter aedem Volcani? nam inscriptum | |
| esse video quandam ex his statuis aratores dedisse. Si | |
| honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; creda- | |
| mus testibus; tum enim honori tuo, nunc iam religioni | 10 |
| suae consulunt. Sin autem metu coacti dederunt, con- | |
| fiteare necesse est te in provincia pecunias statuarum | |
| nomine per vim ac metum coegisse. Vtrum tibi commodum | |
| est elige. |