| Equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam, | 2.2.151.1 |
| ut mihi tu illud concedas, quod tibi honestissimum est, | |
| aratores tibi ad statuam honoris tui causa voluntate sua | |
| contulisse. Da mihi hoc; iam tibi maximam partem | |
| defensionis praecideris; non enim poteris aratores tibi | 5 |
| iratos esse atque inimicos dicere. O causam singularem! | |
| o defensionem miseram ac perditam! nolle hoc accipere | |
| reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in Sicilia | |
| fuerit, aratores ei statuam sua voluntate statuisse, aratores | |
| de eo bene existimare, amicos esse, salvum cupere! Metuit | 10 |
| ne hoc vos existimetis; obruitur enim aratorum testimoniis. | |
| Vtar eo quod datur. Certe hoc vobis ita iudicandum est, | 152.1 |
| eos qui isti inimicissimi sunt, ut ipse existimari vult, ad | |
| istius honores atque monumenta pecunias voluntate sua non | |
| contulisse. Atque ut hoc totum facillime intellegi possit, | |
| quem voles eorum testium quos produxero, qui ex Sicilia | 5 |
| testes sunt, sive togatum sive Siculum, rogato, et eum qui | |
| tibi inimicissimus esse videbitur, qui se spoliatum abs te | |
| esse dicet, ecquid suo nomine in tuam statuam contulerit; | |
| neminem reperies qui neget; etenim omnes dederunt. | |
| Quemquam igitur putas dubitaturum quin is quem tibi | 153.1 |
| inimicissimum esse oporteat, qui abs te gravissimas iniurias | |
| acceperit, pecuniam statuae nomine dederit vi atque imperio | |
| adductus, non officio ac voluntate? Huius ego pecuniae, | |
| iudices, quae permagna est impudentissimeque coacta ab | 5 |
| invitis, non habui rationem neque habere potui,—quan- | |
| tum ab aratoribus, quantum ab negotiatoribus qui Syracusis, | |
| qui Agrigenti, qui Panhormi, qui Lilybaei negotiantur esset | |
| coactum: eam iam intellegitis ipsius quoque confessione ab | |
| invitissimis coactam esse. | 10 |