| Venio nunc ad civitates Siciliae, de quibus facillime | 2.2.154.1 |
| iudicium fieri voluntatis potest. An etiam Siculi inviti | |
| contulerunt? Non est probabile. Etenim sic C. Verrem | |
| praeturam in Sicilia gessisse constat ut, cum utrisque satis | |
| facere non posset, et Siculis et togatis, offici potius in socios | 5 |
| quam ambitionis in civis rationem duxerit. Itaque eum | |
| non solum patronvm illius insulae, sed etiam Sotera | |
| inscriptum vidi Syracusis. Hoc quantum est? Ita magnum | |
| ut Latine uno verbo exprimi non possit. Is est nimirum | |
| soter qui salutem dedit. Huius nomine etiam dies festi | 10 |
| agitantur, pulchra illa Verria, non quasi Marcellia, sed | |
| pro Marcelliis, quae illi istius iussu sustulerunt; huius | |
| fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse | |
| autem ex equo nudatam ab se provinciam prospicit; huius | |
| statuae locis omnibus, quae hoc demonstrare videantur, | 15 |
| prope modum non minus multas statuas istum posuisse | |
| Syracusis quam abstulisse; huic etiam Romae videmus | |
| in basi statuarum maximis litteris incisum, A commvni | |
| Siciliae datas. Quam ob rem qui hoc probare potes | 155.1 |
| cuiquam, tantos honores habitos esse ab invitis? Hic tibi | |
| etiam multo magis quam paulo ante in aratoribus videndum | |
| et considerandum est quid velis. Magna res est utrum tibi | |
| Siculos publice privatimque amicos an inimicos existimari | 5 |
| velis. Si inimicos, quid te futurum est? quo confugies? | |
| ubi nitere? Modo aratorum, honestissimorum hominum | |
| ac locupletissimorum et Siculorum et civium Romanorum, | |
| maximum numerum abs te abalienasti: nunc de Siculis | |
| civitatibus quid ages? Dices tibi Siculos esse amicos? | 10 |
| qui poteris? qui, quod nullo in homine antea fecerant, | |
| ut in eum publice testimonium dicerent,—cum praesertim ex | |
| ea provincia condemnati sint complures qui ibi praetores | |
| fuerunt, duo soli absoluti,—hi nunc veniunt cum litteris, | |
| veniunt cum mandatis, veniunt cum testimoniis publicis; | 15 |
| qui, si te publice laudarent, tamen id more potius suo | |
| quam merito tuo facere viderentur, hi cum de tuis factis | |
| publice conqueruntur, nonne hoc indicant, tantas esse | |
| iniurias ut multo maluerint de suo more decedere quam de | |
| tuis moribus non dicere? Confitendum igitur est tibi | 156.1 |
| necessario Siculos inimicos esse, qui quidem [et] in te | |
| gravissima postulata consulibus ediderint, et me ut hanc | |
| causam salutisque suae defensionem susciperem obsecrarint; | |
| qui cum a praetore prohiberentur, a quattuor quaestoribus | 5 |
| impedirentur, omnium minas atque omnia pericula prae | |
| salute sua levia duxerint; qui priore actione ita testimonia | |
| graviter vehementerque dixerint ut Artemonem Centuripi- | |
| num legatum et publice testem Q. Hortensius accusatorem, | |
| non testem esse diceret. Etenim ille cum propter virtutem | 10 |
| et fidem cum Androne, homine honestissimo et certissimo, | |
| tum etiam propter eloquentiam legatus a suis civibus electus | |
| est, ut posset multas istius et varias iniurias quam apertis- | |
| sime vobis planissimeque explicare. |