| Dixerunt Halaesini, Catinenses, Tyndaritani, Hennenses, | 2.2.156.15 |
| Herbitenses, Agyrinenses, Netini, Segestani: enumerare | |
| omnis non est necesse. Scitis quam multi et quam multa | |
| priore actione dixerint: nunc et illi et reliqui dicent. | |
| Omnes denique hoc in hac causa intellegent, hoc animo | 157.1 |
| esse Siculos ut, si in istum animadversum non sit, sibi | |
| relinquendas domos ac sedes suas et ex Sicilia decedendum | |
| atque adeo fugiendum esse arbitrentur. Hos homines tu | |
| persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias | 5 |
| maximas voluntate sua contulisse? Credo, qui te in tua | |
| civitate incolumem esse nollent, hi monumenta tuae formae | |
| ac nominis in suis civitatibus esse cupiebant. Res declara- | |
| bit ut cupierint. Iam dudum enim mihi nimium tenuiter | |
| Siculorum erga te voluntatis argumenta colligere videor, | 10 |
| utrum statuas voluerint tibi statuere an coacti sint. | |
| De quo hoc homine auditum est umquam, quod tibi | 158.1 |
| accidit, ut eius in provincia statuae in locis publicis positae, | |
| partim etiam in aedibus sacris, per vim et per universam | |
| multitudinem deicerentur? Tot homines in Asia nocentes, | |
| tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa | 5 |
| Sicilia fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audivistis? | |
| Novum est, iudices, in Siculis quidem et in omnibus | |
| Graecis monstri simile. Non crederem hoc de statuis | |
| nisi iacentis revulsasque vidissem, propterea quod apud | |
| omnis Graecos hic mos est, ut honorem hominibus habitum | 10 |
| in monumentis eius modi non nulla religione deorum | |
| consecrari arbitrentur. Itaque Rhodii, qui prope soli | 159.1 |
| bellum illud superius cum Mithridate rege gesserint, omnis- | |
| que eius copias acerrimumque impetum moenibus litoribus | |
| classibusque suis exceperint, tamen, cum ei regi inimici | |
| praeter ceteros essent, statuam eius, quae erat apud ipsos in | 5 |
| celeberrimo urbis loco, ne tum quidem in ipsis urbis peri- | |
| culis attigerunt. Ac forsitan vix convenire videretur, quem | |
| ipsum hominem cuperent evertere, eius effigiem simula- | |
| crumque servare; sed tamen videbam, apud eos cum essem, | |
| et religionem esse quandam in his rebus a maioribus tra- | 10 |
| ditam, et hoc disputari, cum statua se eius habuisse | |
| temporis rationem quo posita esset, cum homine eius | |
| quo gereret bellum atque hostis esset. Videtis igitur | |
| consuetudinem religionemque Graecorum, quae monu- | |
| menta hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa | 15 |
| in pace praetoris populi Romani statuis praesidio non fuisse. | |
| Tauromenitani, quorum est civitas foederata, homines | 160.1 |
| quietissimi, qui maxime ab iniuriis nostrorum magistratuum | |
| remoti consuerant esse praesidio foederis,—hi tamen istius | |
| evertere statuam non dubitarunt; qua abiecta basim tamen | |
| in foro manere voluerunt, quod gravius in istum fore puta- | 5 |
| bant si scirent homines statuam eius a Tauromenitanis esse | |
| deiectam quam si nullam umquam positam esse arbitra- | |
| rentur. Tyndaritani deiecerunt in foro et eadem de causa | |
| equum inanem reliquerunt. Leontinis, misera in civitate | |
| atque inani, tamen istius in gymnasio statua deiecta est. | 10 |
| Nam quid ego de Syracusanis loquar? quod non est | |
| proprium Syracusanorum, sed et illorum et commune | |
| conventus illius ac prope totius provinciae. Quanta illuc | |
| multitudo, quanta vis hominum convenisse dicebatur tum | |
| cum statuae sunt illius deiectae et eversae! At quo loco! | 15 |
| Celeberrimo ac religiosissimo, ante ipsum Serapim, in primo | |
| aditu vestibuloque templi. Quod nisi Metellus hoc tam | |
| graviter egisset atque illam rem imperio edictoque pro- | |
| hibuisset, vestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum | |
| esset relictum. | 20 |