| Atque ego hoc non vereor, ne quid horum non modo | 2.2.161.1 |
| impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatur. | |
| Omnia ista ante facta sunt non modo quam ego Siciliam, | |
| verum etiam quam iste Italiam attigit. Dum ego in Sicilia | |
| sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi, | 5 |
| quae sint gesta cognoscite. Centuripinorum senatus | |
| decrevit populusque iussit ut, quae statuae Verris ipsius | |
| et patris eius et filii essent, eas quaestores demoliendas | |
| locarent, dumque ea demolitio fieret, senatores ne minus | |
| triginta adessent. Videte gravitatem civitatis ac dignitatem. | 10 |
| Neque eas in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti | |
| per vim atque imperium dedissent, neque eius hominis | |
| in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod | |
| numquam antea, Romam mandata legatosque misissent; | |
| et id gravius esse putarunt si publico consilio, quam si | 15 |
| per vim multitudinis factum esse videretur. Cum hoc con- | 162.1 |
| silio statuas Centuripini publice sustulissent, audit Metellus; | |
| graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratus | |
| et decem primos; nisi restituissent statuas, vehementer | |
| minatur. Illi ad senatum renuntiant: statuae, quae istius | 5 |
| causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripino- | |
| rum, quae de statuis erant facta, non tolluntur. Hic ego | |
| aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non | |
| possum ignoscere si quid stulte facit. Quid? ille hoc | |
| putabat Verri criminosum fore, si statuae eius essent | 10 |
| deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri solet? | |
| Non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio. | |
| Ex quo igitur crimen atque accusatio nascitur? Ex | |
| hominum iudicio et voluntate. Ego, si Metellus statuas | 163.1 |
| Centuripinos reponere non coegisset, haec dicerem, Videte, | |
| iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque | |
| amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripino- | |
| rum amicissima ac fidelissima civitas, quae tantis officiis | 5 |
| cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem | |
| publicam nostram, sed etiam in quovis homine privato | |
| nomen ipsum Romanum semper dilexerit, ea publico | |
| consilio atque auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in | |
| urbe sua non oportere. Recitarem decreta Centuripinorum; | 10 |
| laudarem illam civitatem, id quod verissime possem; | |
| commemorarem decem milia civium esse Centuripinorum, | |
| fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc | |
| statuisse, monumentum istius in sua civitate nullum esse | |
| oportere. Haec tum dicerem, si statuas Metellus non re- | 164.1 |
| posuisset: velim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam | |
| sua vi et auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit. | |
| Eadem opinor omnia convenire. Neque enim, si maxime | |
| statuae deiectae essent ego eas vobis possem iacentis osten- | 5 |
| dere; hoc uno uterer, civitatem tam gravem iudicasse | |
| statuas C. Verris demoliendas. Hoc mihi Metellus non | |
| eripuit; haec etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur, | |
| tam iniquo iure sociis atque amicis imperari ut iis ne in | |
| suis quidem beneficiis libero iudicio uti liceret, vos | 10 |
| rogarem ut coniecturam faceretis qualem in his rebus in | |
| me L. Metellum fuisse putaretis, in quibus [rebus] obesse | |
| mihi posset, cum in hac re tam aperta cupiditate fuerit, | |
| in qua nihil obfuit. Sed ego Metello non irascor neque | |
| ei suam vacationem eripio, qua ille apud omnis utitur, | 15 |
| ut nihil malitiose neque consulto fecisse videatur. |