| Iam igitur est ita perspicuum ut negare non possis nullam | 2.2.165.1 |
| tibi statuam voluntate cuiusquam datam, nullam pecuniam | |
| statuarum nomine nisi vi expressam et coactam. Quo | |
| quidem in crimine non illud solum intellegi volo, te ad | |
| statuas HS viciens coegisse, sed multo etiam illud magis, | 5 |
| quod simul demonstratum est quantum odium in te | |
| aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit. In | |
| quo quae vestra defensio futura sit coniectura adsequi non | |
| queo. 'Oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci.' | 166.1 |
| At hi quidem acerrimi inimici sunt. 'Inimicos habeo civis | |
| Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi.' At | |
| socii in hostium numero sese abs te habitos queruntur. | |
| 'Aratores inimici sunt propter decumas.' Quid? qui agros | 5 |
| immunis liberosque arant, cur oderunt? cur Halaesini, cur | |
| Centuripini, cur Segestani, cur Halicyenses? Quod genus | |
| hominum, quem numerum, quem ordinem proferre possum | |
| qui te non oderit, sive civium Romanorum sive Siculorum? | |
| ut, etiamsi causas cur te oderint non possim dicere, tamen | 10 |
| illud dicendum putem, quem omnes mortales oderint, eum | |
| vobis quoque odio esse oportere. An hoc dicere audebis, | 167.1 |
| utrum de te aratores, utrum denique Siculi universi bene | |
| existiment, aut quo modo existiment, ad rem id non | |
| pertinere? Neque tu hoc dicere audebis, nec si cupias | |
| licebit; eripiunt enim tibi istam orationem contemnen- | 5 |
| dorum Siculorum atque aratorum statuae illae equestres, | |
| quas tu paulo ante quam ad urbem venires poni inscribique | |
| iussisti, ut omnium inimicorum tuorum animos accusa- | |
| torumque tardares. Quis enim tibi molestus esset aut quis | 168.1 |
| appellare te auderet, cum videret statuas ab negotiatoribus, | |
| ab aratoribus, a communi Siciliae positas? Quod est aliud | |
| in illa provincia genus hominum? Nullum. Ergo ab | |
| universa provincia, generatimque a singulis eius partibus, | 5 |
| non solum diligitur, sed etiam ornatur. Quis hunc attingere | |
| audeat? Potes igitur dicere nihil tibi obesse oportere | |
| aratorum, negotiatorum, Siculorumque omnium testimonia, | |
| cum eorum nominibus in statuarum inscriptione oppositis | |
| omnem te speraris invidiam atque infamiam tuam posse | 10 |
| exstingere? an, quorum tu auctoritate statuas cohonestare | |
| tuas conatus es, eorum ego dignitate accusationem meam | |
| comprobare non potero? |