| Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea | 2.2.169.1 |
| re spes te aliqua consolatur. Quae gratia ne quid tibi | |
| prodesse posset ego mea diligentia perfeci; ut etiam obesse | |
| deberet tu tua sapientia curasti. Etenim rem totam, iudices, | |
| breviter cognoscite. In scriptura Siciliae pro magistro est | 5 |
| quidam L. Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse | |
| quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius | |
| familiaritatem sese dedit. Is cum praetorem circum omnia | |
| fora sectaretur neque ab eo umquam discederet, in eam | |
| iam venerat [familiaritatem] consuetudinem[que] in ven- | 10 |
| dendis istius decretis et iudiciis transigendisque negotiis, | |
| ut prope alter Timarchides numeraretur; hoc erat etiam | 170.1 |
| capitalior, quod idem pecunias iis qui ab isto aliquid merca- | |
| bantur faenori dabat. Ea autem faeneratio erat eius modi, | |
| iudices, ut etiam is quaestus huic cederet; nam quas | |
| pecunias ferebat iis expensas quibuscum contrahebat, eas | 5 |
| aut scribae istius aut Timarchidi aut etiam isti ipsi referebat | |
| acceptas. Idem praeterea pecunias istius extraordinarias | |
| grandis suo nomine faenerabatur. Hic primo Carpinatius, | 171.1 |
| antequam in istius familiaritatem tantam pervenisset, aliquo- | |
| tiens ad socios litteras de istius iniuriis miserat; Canuleius | |
| vero, qui in portu Syracusis operas dabat, furta quoque | |
| istius permulta nominatim ad socios perscripserat, ea quae | 5 |
| sine portorio Syracusis erant exportata; portum autem et | |
| scripturam eadem societas habebat. Ita factum est ut | |
| essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et | |
| proferre possemus. Verum accidit ut Carpinatius, qui iam | 172.1 |
| cum isto summa consuetudine, praeterea re ac ratione | |
| coniunctus esset, crebras postea litteras ad socios de istius | |
| summis officiis in rem communem beneficiisque mitteret. | |
| Etenim cum iste omnia quaecumque Carpinatius postulabat | 5 |
| facere ac decernere solebat, tum ille etiam plura scribebat | |
| ad socios, ut, si posset, quae antea scripserat, ea plane | |
| exstingueret. Ad extremum vero, cum iste iam decedebat, | |
| eius modi litteras ad eos misit: ut huic frequentes obviam | |
| prodirent, gratias agerent, facturos se si quid imperasset | 10 |
| studiose pollicerentur. Itaque socii fecerunt vetere instituto | |
| publicanorum, non quo istum ullo honore dignum arbitra- | |
| rentur, sed quod sua interesse putabant se memores | |
| gratosque existimari: gratias isti egerunt, Carpinatium | |
| saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt. Iste | 173.1 |
| cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati | |
| magno opere laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui | |
| tum magister erat eius societatis, ut diligenter caveret atque | |
| prospiceret ne quid esset in litteris sociorum quod contra | 5 |
| caput suum aut existimationem valere posset. Itaque ille | |
| multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem | |
| defert. Statuunt illi atque decernunt ut eae litterae quibus | |
| existimatio C. Verris laederetur removerentur, operaque | |
| daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset. Si ostendo | 174.1 |
| hoc decrevisse decumanos, si planum facio hoc decreto | |
| remotas esse litteras, quid exspectatis amplius? possumne | |
| magis rem iudicatam adferre, magis reum condemnatum in | |
| iudicium adducere? At quorum iudicio condemnatum! | 5 |
| Nempe eorum quos ii qui severiora iudicia desiderant | |
| arbitrantur res iudicare oportere [publicanorum iudicio]; | |
| quos videlicet nunc populus iudices poscit, de quibus, | |
| ut eos iudices habeamus, legem ab homine non nostri | |
| generis, non ex equestri loco profecto, sed nobilissimo | 10 |
| promulgatam videmus; decumani, hoc est principes et | 175.1 |
| quasi senatores publicanorum, removendas de medio litteras | |
| censuerunt. Habeo ex iis qui adfuerunt quos producam, | |
| quibus hoc committam, homines honestissimos ac locuple- | |
| tissimos, istos ipsos principes equestris ordinis, quorum | 5 |
| splendore vel maxime istius qui legem promulgavit oratio | |
| et causa nititur. Venient in medium, dicent quid statuerint; | |
| profecto, si recte homines novi, non mentientur; litteras | |
| enim communis de medio removere potuerunt, fidem suam | |
| et religionem removere non possunt. Ergo equites Romani, | 10 |
| qui te suo iudicio condemnarunt, horum iudicio condemnari | |
| noluerunt: vos nunc utrum illorum iudicium an voluntatem | |
| sequi malitis, considerate. |