| At vide quid te amicorum tuorum studium, quid tuum | 2.2.176.1 |
| consilium, quid sociorum voluntas adiuvet. Dicam paulo | |
| promptius; neque enim iam vereor ne quis hoc me | |
| magis accusatorie quam libere dixisse arbitretur. Si istas | |
| litteras non decreto decumanorum magistri removissent, | 5 |
| tantum possem in te dicere quantum in litteris invenissem: | |
| nunc decreto isto facto litterisque remotis tantum mihi licet | |
| dicere quantum possum, tantum iudici suspicari quantum | |
| velit. Dico te maximum pondus auri argenti eboris pur- | |
| purae, plurimam vestem Melitensem, plurimam stragulam, | 10 |
| multam Deliacam supellectilem, plurima vasa Corinthia, | |
| magnum numerum frumenti, vim mellis maximam Syracusis | |
| exportasse; his pro rebus quod portorium non esset datum, | |
| litteras ad socios misisse L. Canuleium, qui in portu operas | |
| daret. Satisne magnum crimen hoc videtur? Nullum, | 177.1 |
| opinor, maius. Qui defendet Hortensius? Postulabit ut | |
| litteras Canulei proferam? crimen eius modi nisi litteris | |
| confirmetur inane esse dicet? Clamabo litteras remotas | |
| esse de medio, decreto sociorum erepta mihi esse istius | 5 |
| indicia ac monumenta furtorum. Aut hoc contendat | |
| numquam esse factum, aut omnia tela excipiat necesse | |
| est. Negas esse factum? Placet ista mihi defensio, | |
| descendo; aequa enim contentio, aequum certamen pro- | |
| ponitur. Producam testis, et producam pluris eodem | 10 |
| tempore; quoniam tum cum actum est una fuerunt, nunc | |
| quoque una sint; cum interrogabuntur, obligentur non | |
| solum iuris iurandi atque existimationis periculo, sed etiam | |
| communi inter se conscientia. Si planum fit hoc ita quem | 178.1 |
| ad modum dico esse factum, num poteris dicere, Hortensi, | |
| nihil in istis fuisse litteris quod Verrem laederet? Non | |
| modo id non dices, sed ne illud quidem tibi dicere licebit, | |
| tantum quantum ego dicam non fuisse. Ergo hoc vestro | 5 |
| consilio et gratia perfecistis, ut, quem ad modum paulo ante | |
| dixi, et mihi summa facultas ad accusandum daretur, et | |
| iudici libera potestas ad credendum. |