| Quod cum ita sit, nihil fingam tamen. Meminero me | 2.2.179.1 |
| non sumpsisse quem accusarem, sed recepisse quos de- | |
| fenderem; vos ex me causam non a me prolatam, sed ad | |
| me delatam audire oportere; me Siculis satis esse facturum | |
| si quae cognovi in Sicilia, quae accepi ab ipsis, diligenter | 5 |
| exposuero, populo Romano si nullius vim, nullius potentiam | |
| pertimuero, vobis si facultatem vere atque honeste iudicandi | |
| fide et diligentia mea fecero, mihimet si ne minimum | |
| quidem de meo curriculo vitae, quod mihi semper pro- | |
| positum fuit, decessero. Quapropter nihil est quod metuas | 180.1 |
| ne quid in te confingam: etiam quod laetere habes. Multa | |
| enim quae scio a te esse commissa, quod aut nimium turpia | |
| aut parum credibilia sunt, praetermittam. Tantum agam | |
| de hoc toto nomine societatis. Vt iam scire possis, quae- | 5 |
| ram decretumne sit. Cum id invenero, quaeram remotaene | |
| sint litterae. Cum id quoque constabit, vos iam hoc me | |
| tacito intellegetis: si illi qui hoc istius causa decreverunt | |
| equites Romani nunc idem in eum iudices essent, istum | |
| sine dubio condemnarent, de quo litteras eas quae istius | 10 |
| furta indicarent et ad se missas et suo decreto remotas | |
| scirent esse. Quem igitur ab iis equitibus Romanis, qui | |
| istius causa cupiunt omnia, qui ab eo benignissime tractati | |
| sunt, condemnari necesse esset, is a vobis, iudices, ulla via | |
| aut ratione absolvi potest? | 15 |
| Ac ne forte ea, quae remota de medio atque erepta nobis | 181.1 |
| sunt, omnia ita condita fuisse atque ita abdita latuisse | |
| videantur ut haec diligentia, quam ego a me exspectari | |
| maxime puto, nihil eorum investigare, nihil adsequi potuerit, | |
| —quae consilio aliquo aut ratione inveniri potuerunt inventa | 5 |
| sunt, iudices: manifestis in rebus hominem iam teneri | |
| videbitis. Nam quod in publicanorum causis vel plurimum | |
| aetatis meae versor vehementerque illum ordinem observo, | |
| satis commode mihi videor eorum consuetudinem usu | |
| tractandoque cognosse. Itaque ut hoc comperi, remotas | 182.1 |
| esse litteras societatis, habui rationem eorum annorum per | |
| quos iste in Sicilia fuisset; dein quaesivi, quod erat inventu | |
| facillimum, qui per eos annos magistri illius societatis | |
| fuissent, apud quos tabulae fuissent. Sciebam enim hanc | 5 |
| magistrorum qui tabulas haberent consuetudinem esse, ut, | |
| cum tabulas novo magistro traderent, exempla litterarum | |
| ipsi habere non nollent. Itaque ad L. Vibium, equitem | |
| Romanum, virum primarium, quem reperiebam magistrum | |
| fuisse eo ipso anno qui mihi maxime quaerendus erat, | 10 |
| primum veni. Sane homini praeter opinionem improviso | |
| incidi. Scrutatus sum quae potui et quaesivi omnia: | |
| inveni duos solos libellos a L. Canuleio missos sociis ex | |
| portu Syracusis, in quibus erat scripta ratio mensuum com- | |
| plurium rerum exportatarum istius nomine sine portorio: | 15 |
| itaque obsignavi statim. <Non> erat haec ex eodem genere | 183.1 |
| quod ego maxime genus ex sociorum litteris reperire cupie- | |
| bam; verum tantum inveni, iudices, quod apud vos quasi | |
| exempli causa proferre possem. Sed tamen quicquid erit | |
| in his libellis, quantulumcumque videbitur esse, hoc quidem | 5 |
| certe manifestum erit: de ceteris ex hoc coniecturam facere | |
| debebitis. Recita mihi, quaeso, hunc primum libellum, | |
| deinde illum alterum. Libelli Canvleiani. |