| Non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde | 2.2.183.9 |
| tantum Melitensium, unde l tricliniorum lectos, unde tot | 10 |
| candelabra; non, inquam, iam quaero unde haec habueris, | |
| sed quo tantum tibi opus fuerit, id quaero. Omitto de | |
| melle, sed tantumne Melitensium, quasi etiam amicorum | |
| uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum villas | |
| ornaturus esses? Et cum haec paucorum mensuum ratio | 184.1 |
| in his libellis sit, facite ut vobis trienni totius veniat in | |
| mentem. Sic contendo, ex his parvis libellis apud unum | |
| magistrum societatis repertis vos iam coniectura adsequi | |
| posse cuius modi praedo iste in illa provincia fuerit, quam | 5 |
| multas cupiditates, quam varias, quam infinitas habuerit, | |
| quantam pecuniam non solum numeratam, verum etiam in | |
| huiusce modi rebus positam confecerit; quae vobis alio | |
| loco planius explicabuntur. Nunc hoc attendite. His | 185.1 |
| exportationibus quae recitatae sunt scribit HS lx socios | |
| perdidisse ex vicensima portori Syracusis. Pauculis igitur | |
| mensibus, ut hi pusilli et contempti libelli indicant, furta | |
| praetoris, quae essent HS ∞cc, ex uno oppido solo exportata | 5 |
| sunt. Cogitate nunc,—cum illa Sicilia sit, hoc est insula | |
| quae undique exitus maritimos habeat,—quid ex ceteris | |
| locis exportatum putetis, quid Agrigento, quid Lilybaeo, | |
| quid Panhormo, quid Thermis, quid Halaesa, quid Catina, | |
| quid ex ceteris oppidis, quid vero Messana, quem iste sibi | 10 |
| locum maxime tutum esse arbitrabatur, ubi animo semper | |
| soluto liberoque erat, quod sibi iste Mamertinos delegerat | |
| ad quos omnia quae aut diligentius servanda aut occultius | |
| exportanda erant deportaret. His inventis libellis ceteri | |
| remoti et diligentius sunt reconditi; nos tamen, ut omnes | 15 |
| intellegant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis | |
| contenti sumus. |