| Nunc ad sociorum tabulas accepti et expensi, quas re- | 2.2.186.1 |
| movere honeste nullo modo potuerunt, et ad amicum tuum | |
| Carpinatium revertemur. Inspiciebamus Syracusis a Carpi- | |
| natio confectas tabulas societatis, quae significabant multis | |
| nominibus eos homines versuram a Carpinatio fecisse qui | 5 |
| pecunias Verri dedissent; quod erit vobis luce clarius, | |
| iudices, tum cum eos ipsos produxero qui dederunt; | |
| intellegetis enim illa tempora per quae, cum essent in | |
| periculo, pretio sese redemerunt cum societatis tabulis | |
| non solum consulibus verum etiam mensibus convenire. | 10 |
| Cum haec maxime cognosceremus et in manibus tabulas | 187.1 |
| haberemus, repente aspicimus lituras eius modi quasi | |
| quaedam vulnera tabularum recentia. Statim suspicione | |
| offensi ad ea ipsa nomina oculos animumque transtulimus. | |
| Erant acceptae pecuniae C. Verrvcio C. f., sic tamen | 5 |
| ut usque ad alterum R litterae constarent integrae, reliquae | |
| omnes essent in litura; alterum, tertium, quartum, permulta | |
| erant eiusdem modi nomina. Cum manifesto res flagitiosa | |
| litura tabularum atque insignis turpitudo teneretur, quaerere | |
| incipimus de Carpinatio quisnam is esset Verrucius qui- | 10 |
| cum tantae pecuniae rationem haberet. Haerere homo, | |
| versari, rubere. Quod lege excipiuntur tabulae publicano- | |
| rum quo minus Romam deportentur, ut res quam maxime | |
| clara et testata esse posset, in ius ad Metellum Carpinatium | |
| voco tabulasque societatis in forum defero. Fit maximus | 15 |
| concursus hominum, et, quod erat Carpinati nota cum isto | |
| praetore societas ac faeneratio, summe exspectabant omnes | |
| quidnam in tabulis teneretur. Rem ad Metellum defero, | 188.1 |
| me tabulas perspexisse sociorum; in his tabulis magnam | |
| rationem C. Verruci permultis nominibus esse, meque hoc | |
| perspicere ex consulum mensuumque ratione, hunc Verrucium | |
| neque ante adventum C. Verris neque post decessionem | 5 |
| quicquam cum Carpinatio rationis habuisse; postulo ut | |
| mihi respondeat qui sit is Verrucius, mercator an negotiator | |
| an arator an pecuarius, in Sicilia sit an iam decesserit. | |
| Clamare omnes ex conventu neminem umquam in Sicilia | |
| fuisse Verrucium. Ego instare ut mihi responderet quis | 10 |
| esset, ubi esset, unde esset; cur servus societatis qui | |
| tabulas conficeret semper in Verruci nomine certo ex loco | |
| mendosus esset. Atque haec postulabam, non quo illum | 189.1 |
| cogi putarem oportere ut ad ea mihi responderet invitus, | |
| sed ut omnibus istius furta, illius flagitium, utriusque | |
| audacia perspicua esse posset. Itaque illum in iure metu | |
| conscientiaque peccati mutum atque exanimatum ac vix | 5 |
| vivum relinquo, tabulas in foro summa hominum frequentia | |
| exscribo; adhibentur in scribendo ex conventu viri primarii, | |
| litterae lituraeque omnes adsimulatae et expressae de tabulis | |
| in libros transferuntur. Haec omnia summa cura et dili- | 190.1 |
| gentia recognita et collata et ab hominibus honestissimis | |
| obsignata sunt. Si Carpinatius mihi tum respondere noluit, | |
| responde tu mihi nunc, Verres, quem esse hunc tuum paene | |
| gentilem Verrucium putes. Fieri non potest ut, quem video | 5 |
| te praetore in Sicilia fuisse et quem ex ipsa ratione intellego | |
| locupletem fuisse, eum tu in tua provincia non cognoveris. | |
| Atque adeo, ne hoc aut longius aut obscurius esse possit, | |
| procedite in medium atque explicate descriptionem imagi- | |
| nemque tabularum, ut omnes mortales istius avaritiae non | 10 |
| iam vestigia sed ipsa cubilia videre possint. Liber explice- | |
| tur. Videtis Verrucium? videtis primas litteras integras? | 191.1 |
| videtis extremam partem nominis, codam illam Verrinam | |
| tamquam in luto demersam esse in litura? Sic habent | |
| se tabulae, iudices, ut videtis. Quid exspectatis, quid | |
| quaeritis amplius? Tu ipse, Verres, quid sedes, quid | 5 |
| moraris? Nam aut exhibeas nobis Verrucium necesse est | |
| aut te Verrucium esse fateare. |