| Laudantur oratores veteres, Crassi illi et Antonii, quod | 2.2.191.8 |
| crimina diluere dilucide, quod copiose reorum causas defen- | |
| dere solerent: nimirum illi non ingenio solum his patronis, | 10 |
| sed fortuna etiam praestiterunt. Nemo enim tum ita pecca- | |
| bat ut defensioni locum non relinqueret; nemo ita vivebat | |
| ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers; | |
| nemo ita in manifesto peccato tenebatur ut, cum impudens | |
| fuisset in facto, tum impudentior videretur si negaret. Nunc | 192.1 |
| vero quid faciat Hortensius? avaritiaene crimina frugalitatis | |
| laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum libidi- | |
| nosissimum nequissimumque defendit. An ab hac eius | |
| infamia nequitia vestros animos in aliam partem fortitudinis | 5 |
| commemoratione traducat? At homo inertior, ignavior, | |
| magis vir inter mulieres, impura inter viros muliercula pro- | |
| ferri non potest. At mores commodi. Quis contumacior, | |
| quis inhumanior, quis superbior? At haec sine cuiusquam | |
| malo. Quis acerbior, quis insidiosior, quis crudelior | 10 |
| umquam fuit? In hoc homine atque in eius modi causa | |
| quid facerent omnes Crassi et Antonii? Tantum, opinor, | |
| Hortensi: ad causam non accederent neque in alterius | |
| impudentia sui pudoris existimationem amitterent. Liberi | |
| enim ad causas solutique veniebant, neque committebant | 15 |
| ut, si impudentes in defendendo esse noluissent, ingrati | |
| in deserendo existimarentur. |