| LIBER TERTIVS | |
| DE FRVMENTO | |
| Omnes qui alterum, iudices, nullis impulsi inimicitiis, | 2.3.1.1 |
| nulla privatim laesi iniuria, nullo praemio adducti in iudi- | |
| cium rei publicae causa vocant providere debent non solum | |
| quid oneris in praesentia tollant, sed quantum in omnem | |
| vitam negoti suscipere conentur. Legem enim sibi ipsi | 5 |
| dicunt innocentiae continentiae virtutumque omnium qui ab | |
| altero rationem vitae reposcunt, atque eo magis si id, ut | |
| ante dixi, faciunt nulla re commoti alia nisi utilitate communi. | |
| Nam qui sibi hoc sumpsit, ut corrigat mores aliorum ac | 2.1 |
| peccata reprehendat, quis huic ignoscat si qua in re ipse ab | |
| religione offici declinarit? Quapropter hoc etiam magis ab | |
| omnibus eius modi civis laudandus ac diligendus est, quod | |
| non solum ab re publica civem improbum removet, verum | 5 |
| etiam se ipsum eius modi fore profitetur ac praestat ut sibi | |
| non modo communi voluntate virtutis atque offici, sed | |
| etiam vi quadam magis necessaria recte sit honesteque | |
| vivendum. Itaque hoc, iudices, ex homine clarissimo atque | 3.1 |
| eloquentissimo, L. Crasso, saepe auditum est, cum se nullius | |
| rei tam paenitere diceret quam quod C. Carbonem umquam | |
| in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum | |
| voluntates habebat, et vitam suam pluribus quam vellet | 5 |
| observari oculis arbitrabatur. Atque ille his praesidiis | |
| ingeni fortunaeque munitus tamen hac cura continebatur, | |
| quam sibi nondum confirmato consilio sed ineunte aetate | |
| susceperat, <cum> minus etiam praecipitur eorum virtus et | |
| integritas qui ad hanc rem adulescentuli, quam qui iam | 10 |
| firmata aetate descendunt. Illi enim, ante quam potue- | |
| runt existimare quanto liberior vita sit eorum qui neminem | |
| accusarint, gloriae causa atque ostentationis accusant: nos | |
| qui iam et quid facere et quantum iudicare possemus | |
| ostendimus, nisi facile cupiditates nostras teneremus, num- | 15 |
| quam ipsimet nobis praecideremus istam licentiam liberta- | |
| temque vivendi. |