| Atque ego hoc plus oneris habeo quam qui ceteros | 2.3.4.1 |
| accusarunt,—si onus est id appellandum quod cum laetitia | |
| feras ac voluptate: verum tamen ego hoc amplius suscepi | |
| quam ceteri quod ita postulatur ab hominibus ut his | |
| abstineant maxime vitiis in quibus alterum reprehenderint. | 5 |
| Furem aliquem aut rapacem accusaris: vitanda tibi semper | |
| erit omnis avaritiae suspicio. Maleficum quempiam addu- | |
| xeris aut crudelem: cavendum erit semper ne qua in re | |
| asperior aut inhumanior fuisse videare. Corruptorem, | |
| adulterum: providendum diligenter ne quod in vita vesti- | 10 |
| gium libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in | |
| altero tibi ipsi vehementer fugienda sunt. Etenim non | |
| modo accusator, sed ne obiurgator quidem ferendus est | |
| is qui, quod in altero vitium reprehendit, in eo ipse repre- | |
| henditur. Ego in uno homine omnia vitia quae possunt in | 5.1 |
| homine perdito nefarioque esse reprehendo; nullum esse | |
| dico indicium libidinis sceleris audaciae quod non in istius | |
| unius vita perspicere possitis. Ergo in isto reo legem hanc | |
| mihi, iudices, statuo, vivendum ita esse ut isti non modo | 5 |
| factis dictisque omnibus, sed etiam oris oculorumque illa | |
| contumacia ac superbia quam videtis, dissimillimus esse ac | |
| semper fuisse videar. Patior, non moleste fero, iudices, eam | |
| vitam quae mihi sua sponte antea iucunda fuerit nunc iam | |
| mea lege et condicione necessariam quoque futuram. | 10 |
| Et in hoc homine saepe a me quaeris, Hortensi, quibus | 6.1 |
| inimicitiis aut qua iniuria adductus ad accusandum de- | |
| scenderim? Mitto iam rationem offici mei necessitudinisque | |
| Siculorum: de ipsis tibi inimicitiis respondeo. An tu | |
| maiores ullas inimicitias putas esse quam contrarias homi- | 5 |
| num sententias ac dissimilitudines studiorum ac voluntatum? | |
| Fidem sanctissimam in vita qui putat, potest ei non ini- | |
| micus esse qui quaestor consulem suum consiliis commissis, | |
| pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere, | |
| prodere, oppugnare ausus sit? Pudorem ac pudicitiam qui | 10 |
| colit, potest animo aequo istius cotidiana adulteria, mere- | |
| triciam disciplinam, domesticum lenocinium videre? Qui | |
| religiones deorum immortalium retinere vult, ei qui fana | |
| spoliarit omnia, qui ex tensarum orbitis praedari sit ausus, | |
| inimicus non esse qui potest? Qui iure aequo omnis putat | 15 |
| esse oportere, is tibi non infestissimus sit, cum cogitet | |
| varietatem libidinemque decretorum tuorum? qui sociorum | |
| iniuriis provinciarumque incommodis doleat, is in te non | |
| expilatione Asiae, vexatione Pamphyliae, squalore et lacrimis | |
| Siciliae concitetur? qui civium Romanorum iura ac liberta- | 20 |
| tem sanctam apud omnis haberi velit, is non tibi plus | |
| etiam quam inimicus esse debeat, cum tua verbera, cum | |
| securis, cum cruces ad civium Romanorum supplicia fixas | |
| recordetur? An si qua in re contra rem meam decrevisset | 7.1 |
| aliquid iniuria, iure ei me inimicum esse arbitrarere: cum | |
| omnia contra omnium bonorum rem causam rationem utili- | |
| tatem voluntatemque fecerit, quaeris cur ei sim inimicus | |
| cui populus Romanus infestus est? qui praesertim plus | 5 |
| etiam quam pars virilis postulat pro voluntate populi | |
| Romani oneris ac muneris suscipere debeam. Quid? illa | |
| quae leviora videntur esse non cuiusvis animum possunt | |
| movere, quod ad tuam ipsius amicitiam ceterorumque | |
| hominum magnorum atque nobilium faciliorem aditum | 10 |
| istius habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum | |
| virtus et integritas? Odistis hominum novorum industriam, | |
| despicitis eorum frugalitatem, pudorem contemnitis, inge- | |
| nium vero et virtutem depressam exstinctamque cupitis: | |
| Verrem amatis! Ita credo: si non virtute, non industria, | 8.1 |
| non innocentia, non pudore, non pudicitia, at sermone, at | |
| litteris, at humanitate eius delectamini. Nihil eorum est, | |
| contraque sunt omnia cum summo dedecore ac turpitudine | |
| tum singulari stultitia atque inhumanitate oblita. Huic | 5 |
| homini si cuius domus patet, utrum ea patere an hiare | |
| ac poscere aliquid videtur? Hunc vestri ianitores, hunc | |
| cubicularii diligunt; hunc liberti vestri, hunc servi ancillae- | |
| que amant; hic cum venit extra ordinem vocatur; hic | |
| solus introducitur; ceteri saepe frugalissimi homines exclu- | 10 |
| duntur. Ex quo intellegi potest eos vobis esse carissimos | |
| qui ita vixerint ut sine vestro praesidio salvi esse non | |
| possint. Quid? hoc cuiquam ferendum putas esse, nos ita | 9.1 |
| vivere in pecunia tenui ut prorsus nihil adquirere velimus, | |
| ut dignitatem nostram populique Romani beneficia non | |
| copiis sed virtute tueamur, istum rebus omnibus undique | |
| ereptis impune eludentem circumfluere atque abundare? | 5 |
| huius argento dominia vestra, huius signis et tabulis forum | |
| comitiumque ornari, praesertim cum vos vestro Marte his | |
| rebus omnibus abundetis? Verrem esse qui vestras villas | |
| suis manubiis ornet? Verrem esse qui cum L. Mummio | |
| certet, ut pluris hic sociorum urbis quam ille hostium | 10 |
| spoliasse videatur, pluris hic villas ornamentis fanorum | |
| quam ille fana spoliis hostium ornasse? Et is erit ob eam | |
| rem vobis carior ut ceteri libentius suo periculo vestris | |
| cupiditatibus serviant? |