| Verum haec et dicentur alio loco et dicta sunt: nunc | 2.3.10.1 |
| proficiscemur ad reliqua, si pauca ante fuerimus a vobis, | |
| iudices, deprecati. Superiore omni oratione perattentos | |
| vestros animos habuimus: id fuit nobis gratum admodum. | |
| Sed multo erit gratius si reliqua voletis attendere, propterea | 5 |
| quod in his omnibus quae antea dicta sunt erat quaedam | |
| ex ipsa varietate ac novitate rerum et criminum delectatio, | |
| nunc tractare causam instituimus frumentariam, quae magni- | |
| tudine iniuriae et re criminibus ceteris antecellet, iucundi- | |
| tatis in agendo et varietatis minus habebit. Vestra autem | 10 |
| auctoritate et prudentia dignissimum est, iudices, in | |
| audiendi diligentia non minus religioni tribuere quam | |
| voluptati. In hac causa frumentaria cognoscenda haec | 11.1 |
| vobis proponite, iudices, vos de rebus fortunisque Siculorum | |
| omnium, de civium Romanorum qui arant in Sicilia bonis, | |
| de vectigalibus a maioribus traditis, de vita victuque populi | |
| Romani cognituros: quae si magna atque adeo maxima | 5 |
| vobis videbuntur, quam varie et quam copiose dicantur | |
| exspectare nolite. | |
| Neminem vestrum praeterit, iudices, omnem utilitatem | |
| opportunitatemque provinciae Siciliae, quae ad commoda | |
| populi Romani adiuncta sit, consistere in re frumentaria | 10 |
| maxime; nam ceteris rebus adiuvamur ex illa provincia, | |
| hac vero alimur ac sustinemur. Ea causa tripertita, iudices, | 12.1 |
| erit in accusatione; primum enim de decumano, deinde | |
| de empto dicemus frumento, postremo de aestimato. | |
| Inter Siciliam ceterasque provincias, iudices, in agrorum | |
| vectigalium ratione hoc interest, quod ceteris aut impositum | 5 |
| vectigal est certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis | |
| et plerisque Poenorum quasi victoriae praemium ac poena | |
| belli, aut censoria locatio constituta est, ut Asiae lege Sem- | |
| pronia: Siciliae civitates sic in amicitiam fidemque acce- | |
| pimus ut eodem iure essent quo fuissent, eadem condicione | 10 |
| populo Romano parerent qua suis antea paruissent. Per- | 13.1 |
| paucae Siciliae civitates sunt bello a maioribus nostris | |
| subactae; quarum ager cum esset publicus populi Romani | |
| factus, tamen illis est redditus; is ager a censoribus locari | |
| solet. Foederatae civitates duae sunt, quarum decumae | 5 |
| venire non soleant, Mamertina et Tauromenitana, quinque | |
| praeterea sine foedere immunes [civitates] ac liberae, Cen- | |
| turipina, Halaesina, Segestana, Halicyensis, Panhormitana; | |
| praeterea omnis ager Siciliae civitatum decumanus est, | |
| itemque ante imperium populi Romani ipsorum Siculorum | 10 |
| voluntate et institutis fuit. Videte nunc maiorum sapien- | 14.1 |
| tiam, qui cum Siciliam tam opportunum subsidium belli | |
| atque pacis ad rem publicam adiunxissent, tanta cura | |
| Siculos tueri ac retinere voluerunt ut non modo eorum | |
| agris vectigal novum nullum imponerent, sed ne legem | 5 |
| quidem venditionis decumarum neve vendundi aut tempus | |
| aut locum commutarent, ut certo tempore anni, ut ibidem | |
| in Sicilia, denique ut lege Hieronica venderent. Voluerunt | |
| eos in suis rebus ipsos interesse, eorumque animos non | |
| modo lege nova sed ne nomine quidem legis novo commo- | 10 |
| veri. Itaque decumas lege Hieronica semper vendundas | 15.1 |
| censuerunt, ut iis iucundior esset muneris illius functio, si | |
| eius regis qui Siculis carissimus fuit non solum instituta | |
| commutato imperio, verum etiam nomen maneret. Hoc | |
| iure ante Verrem praetorem Siculi semper usi sunt: hic | 5 |
| primus instituta omnium, consuetudinem a maioribus tra- | |
| ditam, condicionem amicitiae, ius societatis convellere et | |
| commutare ausus est. |