Videte constantiam praetoris, et eius praetoris qui in his 2.5.18.1
rebus non ita defendatur ut mediocris praetor, sed ita
laudetur ut optimus imperator. Cum servorum bellum
metueretur, quo supplicio dominos indemnatos adficiebat,
hoc servos damnatos liberabat: Apollonium, hominem 5
locupletissimum, qui, si fugitivi bellum in Sicilia facerent,
amplissimas fortunas amitteret, belli fugitivorum nomine
indicta causa in vincla coniecit: servos, quos ipse de con-
sili sententia belli faciendi causa consensisse iudicavit, eos
sine consili sententia sua sponte omni supplicio liberavit. 10
Quid? si aliquid ab Apollonio commissum est quam ob 19.1
rem in eum iure animadverteretur, tamenne hanc rem sic
agemus ut crimini aut invidiae reo putemus esse oportere
si quo de homine severius iudicaverit? Non agam tam
acerbe, non utar ista accusatoria consuetudine, si quid est 5
factum clementer, ut dissolute factum criminer, si quid
vindicatum est severe, ut ex eo crudelitatis invidiam col-
ligam. Non agam ista ratione; tua sequar iudicia, tuam
defendam auctoritatem, quoad tu voles; simul ac tute
coeperis tua iudicia rescindere, mihi suscensere desinito; 10
meo iure enim contendam eum qui suo iudicio damnatus
sit iuratorum iudicum sententiis damnari oportere. Non 20.1
defendam Apolloni causam, amici atque hospitis mei, ne
tuum iudicium videar rescindere; nihil de hominis fruga-
litate, virtute, diligentia dicam; praetermittam illud etiam
de quo ante dixi, fortunas eius ita constitutas fuisse familia, 5
pecore, villis, pecuniis creditis ut nemini minus expediret
ullum in Sicilia tumultum aut bellum commoveri; non
dicam ne illud quidem, si maxime in culpa fuerit Apollo-
nius, tamen in hominem honestissimae civitatis honestis-
simum tam graviter animadverti causa indicta non oportuisse. 10
Nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo, 21.1
cum esset talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in
sordibus, tyrannicis interdictis tuis patri exacta aetate et
adulescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem
numquam esse factam. Etiam illud praeteribo, quotiens- 5
cumque Panhormum veneris illo anno et sex mensibus—
nam tam diu fuit Apollonius in carcere—totiens te senatum
Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus sacer-
dotibusque publicis, orantem atque obsecrantem ut aliquando
ille miser atque innocens calamitate illa liberaretur. Re- 10
linquo haec omnia; quae si velim persequi, facile ostendam
tua crudelitate in alios omnis tibi aditus misericordiae
iudicum iam pridem esse praeclusos. Omnia tibi ista 22.1
concedam et remittam; provideo enim quid sit defensurus
Hortensius; fatebitur apud istum neque senectutem patris
neque adulescentiam fili neque lacrimas utriusque plus
valuisse quam utilitatem salutemque provinciae; dicet rem 5
publicam administrari sine metu ac severitate non posse;
quaeret quam ob rem fasces praetoribus praeferantur, cur
secures datae, cur carcer aedificatus, cur tot supplicia sint
in improbos more maiorum constituta. Quae cum omnia
graviter severeque dixerit, quaeram cur hunc eundem Apol- 10
lonium Verres idem repente nulla re nova adlata, nulla
defensione, sine causa de carcere emitti iusserit; tantumque
in hoc crimine suspicionis esse adfirmabo ut iam ipsis
iudicibus sine mea argumentatione coniecturam facere per-
mittam quod hoc genus praedandi, quam improbum, quam 15
indignum, quamque ad magnitudinem quaestus immensum
infinitumque esse videatur. Nam quae iste in Apollonio 23.1
fecit, ea primum breviter cognoscite quot et quanta sint,
deinde haec expendite atque aestimate pecunia: reperietis
idcirco haec in uno homine pecunioso tot constituta ut
ceteris formidines similium incommodorum atque exempla 5
periculorum proponeret. Primum insimulatio est repentina
capitalis atque invidiosi criminis,—statuite quanti hoc
putetis et quam multos redemisse; deinde crimen sine
accusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defen-
sione,—aestimate harum omnium rerum pretia et cogitate 10
in his iniquitatibus unum haesisse Apollonium, ceteros
profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse;
postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum supplicium
atque a conspectu parentium ac liberum, denique a libero
spiritu atque a communi luce seclusum,—haec vero, quae 15
vel vita redimi recte possunt, aestimare pecunia non queo.
Haec omnia sero redemit Apollonius iam maerore ac miseriis 24.1
perditus, sed tamen ceteros docuit ante istius avaritiae
scelerique occurrere; nisi vero existimatis hominem pecu-
niosissimum sine causa quaestus electum ad tam incredibile
crimen aut sine eadem causa repente e carcere emissum, 5
aut hoc praedandi genus ab isto in illo uno adhibitum ac
temptatum, et non per illum omnibus pecuniosissimis
Siculis metum propositum et iniectum.