| Cupio mihi ab illo, iudices, subici, quoniam de militari | 2.5.25.1 |
| eius gloria dico, si quid forte praetereo. Nam mihi videor | |
| iam de omnibus rebus eius gestis dixisse, quae quidem ad | |
| belli fugitivorum suspicionem pertinerent; certe nihil sciens | |
| praetermisi. Habetis hominis consilia, diligentiam, vigi- | 5 |
| lantiam, custodiam defensionemque provinciae. Summa | |
| illuc pertinet, ut sciatis, quoniam plura genera sunt impera- | |
| torum, ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta penuria | |
| virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. Non | |
| ad Q. Maximi sapientiam neque ad illius superioris Africani | 10 |
| in re gerunda celeritatem, neque ad huius qui postea fuit | |
| singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac disciplinam, | |
| neque ad C. Mari vim atque virtutem; sed aliud genus im- | |
| peratoris sane diligenter retinendum et conservandum, | |
| quaeso, cognoscite. | 15 |
| Itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re | 26.1 |
| militari, iudices, et in Sicilia maxime necessarius, accipite | |
| quam facilem sibi iste et iucundum ratione consilioque | |
| reddiderit. Primum temporibus hibernis ad magnitudinem | |
| frigorum et tempestatum vim ac fluminum praeclarum hoc | 5 |
| sibi remedium compararat. Vrbem Syracusas elegerat, | |
| cuius hic situs atque haec natura esse loci caelique dicitur | |
| ut nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate | |
| fuerit quin aliquo tempore eius diei solem homines viderint. | |
| Hic ita vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut | 10 |
| eum non facile non modo extra tectum, sed ne extra lectum | |
| quidem quisquam viderit; ita diei brevitas conviviis, noctis | |
| longitudo stupris et flagitiis continebatur. | |
| Cum autem ver esse coeperat—cuius initium iste non | 27.1 |
| a Favonio neque ab aliquo astro notabat, sed cum rosam | |
| viderat tum incipere ver arbitrabatur—dabat se labori | |
| atque itineribus; in quibus eo usque se praebebat patientem | |
| atque impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem | 5 |
| viderit. Nam, ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica octa- | |
| phoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis | |
| rosa fartus; ipse autem coronam habebat unam in capite, | |
| alteram in collo, reticulumque ad naris sibi admovebat | |
| tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. Sic con- | 10 |
| fecto itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica | |
| usque in cubiculum deferebatur. Eo veniebant Siculorum | |
| magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis | |
| iuratis audistis; controversiae secreto deferebantur, paulo | |
| post palam decreta auferebantur. Deinde ubi paulisper in | 15 |
| cubiculo pretio non aequitate iura discripserat, Veneri | |
| iam et Libero reliquum tempus deberi arbitrabatur. Quo | 28.1 |
| loco non mihi praetermittenda videtur praeclari imperatoris | |
| egregia ac singularis diligentia. Nam scitote oppidum esse | |
| in Sicilia nullum ex iis oppidis in quibus consistere prae- | |
| tores et conventum agere soleant, quo in oppido non isti ex | 5 |
| aliqua familia non ignobili delecta ad libidinem mulier esset. | |
| Itaque non nullae ex eo numero in convivium adhibebantur | |
| palam; si quae castiores erant, ad tempus veniebant, lucem | |
| conventumque vitabant. Erant autem convivia non illo | |
| silentio populi Romani praetorum atque imperatorum, neque | 10 |
| eo pudore qui in magistratuum conviviis versari soleat, sed | |
| cum maximo clamore atque convicio; non numquam etiam | |
| res ad pugnam atque ad manus vocabatur. Iste enim | |
| praetor severus ac diligens, qui populi Romani legibus | |
| numquam paruisset, illis legibus quae in poculis ponebantur | 15 |
| diligenter obtemperabat. Itaque erant exitus eius modi ut | |
| alius inter manus e convivio tamquam e proelio auferre- | |
| tur, alius tamquam occisus relinqueretur, plerique ut fusi | |
| sine mente ac sine ullo sensu iacerent,—ut quivis, cum | |
| aspexisset, non se praetoris convivium, sed Cannensem | 20 |
| pugnam nequitiae videre arbitraretur. |