| Cum vero aestas summa esse coeperat, quod tempus | 2.5.29.1 |
| omnes Siciliae semper praetores in itineribus consumere | |
| consuerunt, propterea quod tum putant obeundam esse | |
| maxime provinciam, cum in areis frumenta sunt, quod et | |
| familiae congregantur et magnitudo serviti perspicitur et | 5 |
| labor operis maxime offendit, frumenti copia commonet, | |
| tempus anni non impedit: tum, inquam, cum concursant | |
| ceteri praetores, iste novo quodam genere imperator pul- | |
| cherrimo Syracusarum loco stativa sibi castra faciebat. | |
| Nam in ipso aditu atque ore portus, ubi primum ex alto | 30.1 |
| sinus ab litore ad urbem inflectitur, tabernacula carbaseis | |
| intenta velis conlocabat. Huc ex illa domo praetoria, quae | |
| regis Hieronis fuit, sic emigrabat ut eum per illos dies nemo | |
| extra illum locum videre posset. In eum autem ipsum | 5 |
| locum aditus erat nemini, nisi qui aut socius aut minister | |
| libidinis esse posset. Huc omnes mulieres, quibuscum iste | |
| consuerat, conveniebant, quarum incredibile est quanta | |
| multitudo fuerit Syracusis; huc homines digni istius ami- | |
| citia, digni vita illa conviviisque veniebant. Inter eius | 10 |
| modi viros et mulieres adulta aetate filius versabatur, ut | |
| eum, etiamsi natura a parentis similitudine abriperet, con- | |
| suetudo tamen ac disciplina patris similem esse cogeret. | |
| Huc Tertia illa perducta per dolum atque insidias ab Rhodio | 31.1 |
| tibicine maximas in istius castris effecisse dicitur turbas, cum | |
| indigne pateretur uxor Cleomenis Syracusani, nobilis mulier, | |
| itemque uxor Aeschrionis, honesto loco nata, in conventum | |
| suum mimi Isidori filiam venisse. Iste autem Hannibal, | 5 |
| qui in suis castris virtute putaret oportere non genere cer- | |
| tari, sic hanc Tertiam dilexit ut eam secum ex provincia | |
| deportaret. Ac per eos dies, cum iste cum pallio purpureo | |
| talarique tunica versaretur in conviviis muliebribus, non | |
| offendebantur homines neque moleste ferebant abesse a | 10 |
| foro magistratum, non ius dici, non iudicia fieri; locum | |
| illum litoris percrepare totum mulierum vocibus cantuque | |
| symphoniae, in foro silentium esse summum causarum | |
| atque iuris, non ferebant homines moleste; non enim ius | |
| abesse videbatur a foro neque iudicia, sed vis et crudelitas | 15 |
| et bonorum acerba et indigna direptio. |