| Hunc tu igitur imperatorem esse defendis, Hortensi? | 2.5.32.1 |
| huius furta, rapinas, cupiditatem, crudelitatem, superbiam, | |
| scelus, audaciam rerum gestarum magnitudine atque im- | |
| peratoriis laudibus tegere conaris? Hic scilicet est metuen- | |
| dum ne ad exitum defensionis tuae vetus illa Antoniana | 5 |
| dicendi ratio atque auctoritas proferatur, ne excitetur Verres, | |
| ne denudetur a pectore, ne cicatrices populus Romanus | |
| aspiciat, ex mulierum morsu vestigia libidinis atque ne- | |
| quitiae. Di faciant ut rei militaris, ut belli mentionem | 33.1 |
| facere audeas! Cognoscentur enim omnia istius aera illa | |
| vetera, ut non solum in imperio verum etiam in stipendiis | |
| qualis fuerit intellegatis. Renovabitur prima illa militia, | |
| cum iste e foro abduci, non, ut ipse praedicat, perduci | 5 |
| solebat; aleatoris Placentini castra commemorabuntur, in | |
| quibus cum frequens fuisset tamen aere dirutus est; multa | |
| eius in stipendiis damna proferentur, quae ab isto aetatis | |
| fructu dissoluta et compensata sunt. Iam vero, cum in | 34.1 |
| eius modi patientia turpitudinis aliena non sua satietate | |
| obduruisset, qui vir fuerit, quot praesidia, quam munita | |
| pudoris et pudicitiae vi et audacia ceperit, quid me attinet | |
| dicere aut coniungere cum istius flagitio cuiusquam prae- | 5 |
| terea dedecus? Non faciam, iudices; omnia vetera praeter- | |
| mittam, duo sola recentia sine cuiusquam infamia ponam, | |
| ex quibus coniecturam facere de omnibus possitis,—unum | |
| illud, quod ita fuit inlustre notumque omnibus ut nemo | |
| tam rusticanus homo L. Lucullo [et] M. Cotta consulibus | 10 |
| Romam ex ullo municipio vadimoni causa venerit, quin | |
| sciret iura omnia praetoris urbani nutu atque arbitrio Cheli- | |
| donis meretriculae gubernari, alterum quod, cum paludatus | |
| exisset votaque pro imperio suo communique re publica | |
| nuncupasset, noctu stupri causa lectica in urbem introferri | 15 |
| solitus est ad mulierem nuptam uni, propositam omnibus, | |
| contra fas, contra auspicia, contra omnis divinas atque | |
| humanas religiones! |