| O di immortales! quid interest inter mentes hominum et | 2.5.35.1 |
| cogitationes! Ita mihi meam voluntatem spemque reliquae | |
| vitae vestra populique Romani existimatio comprobet, ut | |
| ego, quos adhuc mihi magistratus populus Romanus man- | |
| davit, sic eos accepi ut me omnium officiorum obstringi | 5 |
| religione arbitrarer! Ita quaestor sum factus ut mihi illum | |
| honorem tum non solum datum, sed etiam creditum et com- | |
| missum putarem; sic obtinui quaesturam in Sicilia provincia | |
| ut omnium oculos in me unum coniectos esse arbitrarer, ut | |
| me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis | 10 |
| theatro versari existimarem, ut semper omnia quae iucunda | |
| videntur esse, ea non modo his extraordinariis cupiditatibus, | |
| sed etiam ipsi naturae ac necessitati denegarem. Nunc sum | 36.1 |
| designatus aedilis; habeo rationem quid a populo Romano | |
| acceperim; mihi ludos sanctissimos maxima cum cura et | |
| caerimonia Cereri, Libero, Liberaeque faciundos, mihi | |
| Floram matrem populo plebique Romanae ludorum cele- | 5 |
| britate placandam, mihi ludos antiquissimos, qui primi | |
| Romani appellati sunt, cum dignitate maxima et religione | |
| Iovi, Iunoni, Minervaeque esse faciundos, mihi sacrarum | |
| aedium procurationem, mihi totam urbem tuendam esse | |
| commissam; ob earum rerum laborem et sollicitudinem | 10 |
| fructus illos datos, antiquiorem in senatu sententiae dicendae | |
| locum, togam praetextam, sellam curulem, ius imaginis ad | |
| memoriam posteritatemque prodendae. Ex his ego omnibus | 37.1 |
| rebus, iudices,—ita mihi omnis deos propitios velim,— | |
| etiamsi mihi iucundissimus est honos populi, tamen nequa- | |
| quam capio tantum voluptatis quantum et sollicitudinis et | |
| laboris, ut haec ipsa aedilitas, non quia necesse fuerit, alicui | 5 |
| candidato data, sed, quia sic oportuerit, recte conlocata et | |
| iudicio populi in loco esse posita videatur. |