| Tu cum esses praetor renuntiatus quoquo modo,—mitto | 2.5.38.1 |
| enim et praetereo quid tum sit actum,—sed cum esses | |
| renuntiatus, ut dixi, non ipsa praeconis voce excitatus es, | |
| qui te totiens seniorum iuniorumque centuriis illo honore | |
| adfici pronuntiavit, ut hoc putares, aliquam rei publicae | 5 |
| partem tibi creditam, annum tibi illum unum domo caren- | |
| dum esse meretricis? Cum tibi sorte obtigisset uti ius | |
| diceres, quantum negoti, quid oneris haberes, numquam | |
| cogitasti? neque illud rationis habuisti, si forte te experge- | |
| facere posses, eam provinciam, quam tueri singulari sapientia | 10 |
| atque integritate difficile esset, ad summam stultitiam | |
| nequitiamque venisse? Itaque non modo a domo tua | |
| Chelidonem in praetura excludere noluisti, sed in Cheli- | |
| donis domum praeturam totam detulisti. Secuta provincia | 39.1 |
| est; in qua numquam tibi venit in mentem non tibi idcirco | |
| fascis ac securis et tantam imperi vim tantamque ornamen- | |
| torum omnium dignitatem datam ut earum rerum vi et | |
| auctoritate omnia repagula pudoris officique perfringeres, ut | 5 |
| omnium bona praedam tuam duceres, ut nullius res tuta, | |
| nullius domus clausa, nullius vita saepta, nullius pudicitia | |
| munita contra tuam cupiditatem et audaciam posset esse; | |
| in qua tu te ita gessisti ut, omnibus cum teneare rebus, ad | |
| bellum fugitivorum confugias; ex quo iam intellegis non | 10 |
| modo nullam tibi defensionem, sed maximam vim criminum | |
| exortam. Nisi forte Italici fugitivorum belli reliquias atque | |
| illud Tempsanum incommodum proferes, ad quod recens | |
| cum te peropportune fortuna attulisset, si quid in te vir- | |
| tutis aut industriae habuisses, idem qui semper fueras | 15 |
| inventus es. | |
| Cum ad te Valentini venissent et pro iis homo disertus ac | 40.1 |
| nobilis, M. Marius, loqueretur, ut negotium susciperes, ut, | |
| cum penes te praetorium imperium ac nomen esset, ad illam | |
| parvam manum exstinguendam ducem te principemque | |
| praeberes, non modo id refugisti, sed eo ipso tempore, cum | 5 |
| esses in litore, Tertia illa tua, quam tu tecum deportaras, | |
| erat in omnium conspectu; ipsis autem Valentinis ex tam | |
| inlustri nobilique municipio tantis de rebus responsum | |
| dedisti, cum esses cum tunica pulla et pallio. Quid hunc | |
| proficiscentem, quid in ipsa provincia fecisse existimatis qui, | 10 |
| cum iam ex provincia non ad triumphum sed ad iudicium | |
| decederet, ne illam quidem infamiam fugerit quam sine ulla | |
| voluptate capiebat? O divina senatus frequentis in aede | 41.1 |
| Bellonae admurmuratio! Memoria tenetis, iudices, cum | |
| advesperasceret et paulo ante esset de hoc Tempsano in- | |
| commodo nuntiatum, cum inveniretur nemo qui in illa loca | |
| cum imperio mitteretur, dixisset<que> quidam Verrem esse non | 5 |
| longe a Tempsa, quam valde universi admurmuraverint, | |
| quam palam principes dixerint contra. Et his tot crimini- | |
| bus testimoniisque convictus in eorum tabella spem sibi | |
| aliquam proponit, quorum omnium palam causa incognita | |
| voce damnatus est? | 10 |