| Esto; nihil ex fugitivorum bello aut suspicione belli | 2.5.42.1 |
| laudis adeptus est, quod neque bellum eius modi neque | |
| belli periculum fuit in Sicilia, neque ab isto provisum est ne | |
| quod esset; at vero contra bellum praedonum classem | |
| habuit ornatam diligentiamque in eo singularem, itaque | 5 |
| ab isto praeclare defensa provincia est. Sic de bello prae- | |
| donum, sic de classe Siciliensi, iudices, dicam ut hoc iam | |
| ante confirmem, in hoc uno genere omnis inesse culpas | |
| istius maximas avaritiae, maiestatis, dementiae, libidinis, | |
| crudelitatis. Haec dum breviter expono, quaeso, ut fecistis | 10 |
| adhuc, diligenter attendite. | |
| Rem navalem primum ita dico esse administratam, non | 43.1 |
| uti provincia defenderetur, sed uti classis nomine pecunia | |
| quaereretur. Superiorum praetorum consuetudo cum haec | |
| fuisset, ut naves civitatibus certusque numerus nautarum | |
| militumque imperaretur, maximae et locupletissimae civitati | 5 |
| Mamertinae nihil horum imperavisti. Ob hanc rem quid | |
| tibi Mamertini clam pecuniae dederint, post, si videbitur, | |
| ex ipsorum litteris testibusque quaeremus. Navem vero | 44.1 |
| cybaeam maximam triremis instar, [pulcherrimam atque | |
| ornatissimam cybaeam,] palam aedificatam sumptu publico | |
| tuo nomine, publice, sciente tota Sicilia, per magistratum | |
| senatumque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico. | 5 |
| Haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque | |
| esset ex praeda, simul cum ipse decederet, adpulsa Veliam | |
| est cum plurimis rebus, et iis quas iste Romam mittere cum | |
| ceteris furtis noluit, quod erant clarissimae maximeque eum | |
| delectabant. Eam navem nuper egomet vidi Veliae multique | 10 |
| alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, iudices: | |
| quae quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare iam | |
| exsilium atque explorare fugam domini videbatur. |