| Quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod, | 2.5.45.1 |
| tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in | |
| iudicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua pecunia | |
| aedificatam esse navem. Aude hoc saltem dicere quod | |
| necesse est; noli metuere, Hortensi, ne quaeram qui licuerit | 5 |
| aedificare navem senatori; antiquae sunt istae leges et mor- | |
| tuae, quem ad modum tu soles dicere, quae vetant. Fuit | |
| ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudiciis, | |
| ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam | |
| putaret. Quid enim tibi navi? qui si quo publice proficisceris, | 10 |
| praesidi et vecturae causa sumptu publico navigia prae- | |
| bentur; privatim autem nec proficisci quoquam potes nec | |
| arcessere res transmarinas ex iis locis in quibus te habere | |
| nihil licet. Deinde cur quicquam contra leges parasti? | 46.1 |
| Valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei | |
| publicae; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed | |
| ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: Tu tibi | |
| hoc numquam turpe, numquam criminosum, numquam | 5 |
| invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedi- | |
| ficari onerariam navem in provincia quam tu cum imperio | |
| obtinebas? Quid eos loqui qui videbant, quid existimare | |
| eos qui audiebant arbitrabare? inanem te navem esse illam | |
| in Italiam adducturum? naviculariam, cum Romam venisses, | 10 |
| esse facturum? Ne illud quidem quisquam poterat suspi- | |
| cari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus | |
| deportandos onerariam navem comparare. Eius modi | |
| voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur | |
| te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret, | 15 |
| et ad ea furta quae reliquisses commearet. Verum haec | 47.1 |
| omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto | |
| atque concedo. Sed hoc, homo amentissime, non intel- | |
| legis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudato- | |
| ribus, esse sublatum? Nam dixit Heius, princeps civitatis, | 5 |
| princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa | |
| est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam, | |
| eique faciendae senatorem Mamertinum publice praefuisse. | |
| Reliqua est materies. Hanc Reginis, ut ipsi dicunt— | |
| tametsi tu negare non potes—publice, quod Mamertini | 10 |
| materiem non habent, imperavisti. Si et ex quo fit navis, | |
| et qui faciunt, imperio tibi tuo non pretio praesto fuerunt, | |
| ubi tandem istud latet quod tu de tua pecunia dicis im- | |
| pensum? At Mamertini in tabulis nihil habent. Primum | 48.1 |
| video potuisse fieri ut ex aerario nihil darent; etenim vel | |
| Capitolium, sicut apud maiores nostros factum est, publice | |
| coactis fabris operisque imperatis gratiis exaedificari atque | |
| effici potuit; deinde—id quod perspicio et quod ostendam, | 5 |
| cum ipsos produxero, ipsorum ex litteris—multas pecunias | |
| isti erogatas in operum locationes falsas atque inanis esse per- | |
| scriptas. Iam illud minime mirum est, Mamertinos a quo | |
| summum beneficium acceperant, quem sibi amiciorem quam | |
| populo Romano esse cognoverant, eius capiti litteris suis | 10 |
| pepercisse. Sed si argumento est Mamertinos tibi pecuniam | |
| non dedisse, quia scriptum non habent, sit argumento tibi | |
| gratiis stare navem, quia, quid emeris aut quid locaris, | |
| scriptum proferre non potes. |