| At enim idcirco navem Mamertinis non imperasti, quod | 2.5.49.1 |
| sunt foederati. Di adprobent! Habemus hominem in | |
| fetialium manibus educatum, unum praeter ceteros in pu- | |
| blicis religionibus foederum sanctum ac diligentem; omnes | |
| qui ante te fuerunt praetores dedantur Mamertinis, quod iis | 5 |
| navem contra pactionem foederis imperarint. Sed tamen | |
| tu, sancte homo ac religiose, cur Tauromenitanis item foe- | |
| deratis navem imperasti? An hoc probabis, in aequa causa | |
| populorum sine pretio varium ius et disparem condicionem | |
| fuisse? Quid? si eius modi esse haec duo foedera duorum | 50.1 |
| populorum, iudices, doceo, ut Tauromenitanis nominatim | |
| cautum et exceptum sit foedere ne navem dare debeant, | |
| Mamertinis in ipso foedere sanctum atque praescriptum sit | |
| ut navem dare necesse sit, istum autem contra foedus et | 5 |
| Tauromenitanis imperasse et Mamertinis remisisse, num cui | |
| dubium poterit esse quin Verre praetore plus Mamertinis | |
| cybaea quam Tauromenitanis foedus opitulatum sit? Re- | |
| citentur foedera. | |
| Isto igitur tuo, quem ad modum ipse praedicas, beneficio, | 10 |
| ut res indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem | |
| rei publicae, minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias | |
| maiorum virtute ac sapientia comparatas, sustulisti ius im- | |
| peri, condicionem sociorum, memoriam foederis: qui ex | |
| foedere ipso navem vel usque ad Oceanum, si imperassemus, | 15 |
| sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere | |
| debuerunt, hi ne in freto ante sua tecta et domos navigarent, | |
| ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius | |
| foederis et imperi condicionem redemerunt. Quid censetis | 51.1 |
| in hoc foedere faciendo voluisse Mamertinos impendere | |
| laboris, operae, pecuniae ne haec biremis adscriberetur, si | |
| id ullo modo possent a nostris maioribus impetrare? Nam | |
| cum hoc munus imponebatur tam grave civitati, inerat | 5 |
| nescio quo modo in illo foedere societatis quasi quaedam | |
| nota servitutis. Quod tum, recentibus suis officiis, integra | |
| re, nullis populi Romani difficultatibus, a maioribus nostris | |
| foedere adsequi non potuerunt, id nunc, nullo novo officio | |
| suo, tot annis post,—iure imperi nostri quotannis usurpatum | 10 |
| ac semper retentum,—summa in difficultate navium, a | |
| C. Verre pretio adsecuti sunt, ac non hoc solum adsecuti, | |
| ne navem darent: ecquem nautam, ecquem militem, qui aut | |
| in classe aut in praesidio esset, te praetore per triennium | |
| Mamertini dederunt? | 15 |