| Denique cum ex senatus consulto itemque ex lege Te- | 2.5.52.1 |
| rentia et Cassia frumentum aequabiliter emi ab omnibus | |
| Siciliae civitatibus oporteret, id quoque munus leve atque | |
| commune Mamertinis remisisti. Dices frumentum Mamer- | |
| tinos non debere. Quo modo non debere? an ut ne | 5 |
| venderent? non enim erat hoc genus frumenti ex eo genere | |
| quod exigeretur, sed ex eo quod emeretur. Te igitur | |
| auctore et interprete ne foro quidem et commeatu Mamer- | |
| tini iuvare populum Romanum debuerunt. Quae tandem | 53.1 |
| civitas fuit quae deberet? Qui publicos agros arant, certum | |
| est quid e lege censoria debeant: cur his quicquam prae- | |
| terea ex alio genere imperavisti? Quid? decumani num | |
| quid praeter singulas decumas ex lege Hieronica debent? | 5 |
| cur his quoque statuisti quantum ex hoc genere frumenti | |
| empti darent? Quid immunes? hi certe nihil debent. At | |
| eis non modo imperasti, verum etiam, quo plus darent | |
| quam poterant, haec sexagena milia modium, quae Mamer- | |
| tinis remiseras, addidisti. Neque hoc dico, ceteris non | 10 |
| recte imperatum, sed Mamertinis, qui erant in eadem causa, | |
| et quibus superiores omnes item ut ceteris imperarant pecu- | |
| niamque ex senatus consulto et ex lege dissolverant, his | |
| dico non recte remissum. | |
| Et ut hoc beneficium, quem ad modum dicitur, trabali | 15 |
| clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit | |
| et de consili sententia Mamertinis se frumentum non im- | |
| perare pronuntiat. Audite decretum mercennarii praetoris | 54.1 |
| ex ipsius commentario, et cognoscite quanta in scribendo | |
| gravitas, quanta in constituendo iure sit auctoritas. Recita. | |
| Commentarivs. De consili sententia libenter ait se facere | |
| itaque perscribit. Quid, si hoc verbo non esses usus | 5 |
| 'libenter'? nos videlicet invitum te quaestum facere puta- | |
| remus. Ac 'de consili sententia'! Praeclarum recitari | |
| consilium, iudices, audistis; utrum vobis consilium tandem | |
| praetoris recitari videbatur, cum audiebatis nomina, an | |
| praedonis improbissimi societas atque comitatus? En | 55.1 |
| foederum interpretes, societatis, pactionis, religionis au- | |
| ctores! Numquam in Sicilia frumentum publice est emptum | |
| quin Mamertinis pro portione imperaretur, antequam hoc | |
| delectum praeclarumque consilium iste dedit, ut ab his | 5 |
| nummos acciperet ac sui similis esset. Itaque tantum | |
| valuit istius decreti auctoritas quantum debuit eius hominis | |
| qui, a quibus frumentum emere debuisset, iis decretum | |
| vendidisset. Nam statim L. Metellus ut isti successit, ex | |
| C. Sacerdotis et ex Sex. Peducaei instituto ac litteris fru- | 10 |
| mentum Mamertinis imperavit. Tum illi intellexerunt se | 56.1 |
| id quod a malo auctore emissent diutius obtinere non | |
| posse. |