| Age porro, tu, qui tam religiosum existimari te voluisti | 2.5.56.4 |
| interpretem foederum, cur Tauromenitanis frumentum, cur | 5 |
| Netinis imperasti? quarum civitatum utraque foederata | |
| est. Ac Netini quidem sibi non defuerunt ac, simul pro- | |
| nuntiasti libenter te Mamertinis remittere, te adierunt et | |
| eandem suam causam foederis esse docuerunt. Tu aliter | |
| decernere eadem in causa non potuisti; pronuntias Netinos | 10 |
| frumentum dare non debere et ab his tamen exigis. Cedo | |
| mihi eiusdem praetoris litteras et rerum decretarum et fru- | |
| menti imperati. Litterae rervm decretarvm. Quid | |
| potius in hac tanta et tam turpi inconstantia suspicari | |
| possumus, iudices, quam id quod necesse est, aut isti a | 15 |
| Netinis pecuniam cum posceret non datam, aut id esse | |
| actum ut intellegerent Mamertini bene se apud istum tam | |
| multa pretia ac munera conlocasse, cum idem alii iuris ex | |
| eadem causa non obtinerent? | |
| Hic mihi etiam audebit mentionem facere Mamertinae | 57.1 |
| laudationis! in qua quam multa sint vulnera quis est | |
| vestrum, iudices, quin intellegat? Primum <enim> in iudiciis qui | |
| decem laudatores dare non potest, honestius est ei nullum | |
| dare quam illum quasi legitimum numerum consuetudinis | 5 |
| non explere. Tot in Sicilia civitates sunt quibus tu per | |
| triennium praefuisti: arguunt ceterae, paucae et parvae <vi> et | |
| metu repressae silent, una laudat. Hoc quid est nisi in- | |
| tellegere quid habeat utilitatis vera laudatio, sed tamen ita | |
| provinciae praefuisse ut hac utilitate necessario sit carendum? | 10 |
| Deinde, quod alio loco antea dixi, quae est ista tandem | 58.1 |
| laudatio, cuius laudationis legati et principes et publice tibi | |
| navem aedificatam et privatim se ipsos abs te spoliatos | |
| expilatosque esse dixerunt? Postremo quid aliud isti | |
| faciunt, cum te soli ex Sicilia laudant, nisi testimonio nobis | 5 |
| sunt omnia te sibi esse largitum quae tu de re publica | |
| nostra detraxeris? Quae colonia est in Italia tam bono | |
| iure, quod tam immune municipium, quod per hosce annos | |
| tam commoda vacatione omnium rerum sit usum quam | |
| Mamertina civitas? Per triennium soli ex foedere quod | 10 |
| debuerunt non dederunt, soli isto praetore omnium rerum | |
| immunes fuerunt, soli in istius imperio ea condicione vix- | |
| erunt ut populo Romano nihil darent, Verri nihil negarent. |