| Verum ut ad classem, quo ex loco sum digressus, revertar, | 2.5.59.1 |
| accepisti a Mamertinis navem contra leges, remisisti contra | |
| foedera. Ita in una civitate bis improbus fuisti, cum et | |
| remisisti quod non oportebat, et accepisti quod non licebat. | |
| Exigere te oportuit navem quae contra praedones, non quae | 5 |
| cum praeda navigaret, quae defenderet ne provincia spolia- | |
| retur, non quae provinciae spolia portaret. Mamertini tibi | |
| et urbem quo furta undique deportares, et navem in qua | |
| exportares praebuerunt; illud tibi oppidum receptaculum | |
| praedae fuit, illi homines testes custodesque furtorum, illi | 10 |
| tibi et locum furtis et furtorum vehiculum comparaverunt. | |
| Itaque ne tum quidem cum classem avaritia ac nequitia | |
| tua perdidisti Mamertinis navem imperare ausus es; quo | |
| tempore in tanta inopia navium tantaque calamitate pro- | |
| vinciae, etiamsi precario essent rogandi, tamen ab iis impe- | 15 |
| traretur. Reprimebat enim tibi et imperandi vim et rogandi | |
| conatum praeclara illa non populo Romano reddita biremis, | |
| sed praetori donata cybaea. Ea fuit merces imperi, auxili, | |
| iuris, consuetudinis, foederis. | |
| Habetis unius civitatis firmum auxilium amissum ac ven- | 60.1 |
| ditum pretio: cognoscite nunc novam praedandi rationem | |
| ab hoc primum excogitatam. Sumptum omnem in classem | |
| frumento stipendio ceterisque rebus suo quaeque nauarcho | |
| civitas semper dare solebat. Is neque ut accusaretur a | 5 |
| nautis committere audebat, et civibus suis rationes referre | |
| debebat, et in illo omni negotio non modo labore sed etiam | |
| periculo suo versabatur. Erat hoc, ut dico, factitatum sem- | |
| per, nec solum in Sicilia sed in omnibus provinciis, etiam | |
| in sociorum et Latinorum stipendio ac sumptu, tum cum | 10 |
| illorum auxiliis uti solebamus: Verres post imperium con- | |
| stitutum primus imperavit ut ea pecunia omnis a civitati- | |
| bus sibi adnumeraretur, ut is eam pecuniam tractaret quem | |
| ipse praefecisset. Cui potest esse dubium quam ob rem | 61.1 |
| et omnium consuetudinem veterem primus immutaris, et | |
| tantam utilitatem per alios tractandae pecuniae neglexeris, | |
| et tantam difficultatem cum crimine, molestiam cum su- | |
| spicione susceperis? Deinde alii quaestus instituuntur, ex | 5 |
| uno genere navali videte quam multi! accipere a civitatibus | |
| pecuniam ne nautas darent, pretio certo missos facere nautas, | |
| missorum omne stipendium lucrari, reliquis quod deberet | |
| non dare,—haec omnia ex civitatum testimoniis cognoscite. | |
| Recita. Testimonia civitatvm. Huncine hominem, | 62.1 |
| hancine impudentiam, iudices, hanc audaciam! civitatibus | |
| pro numero militum pecuniarum summas discribere, certum | |
| pretium, sescenos nummos, nautarum missionis constituere! | |
| quos qui dederat commeatum totius aestatis abstulerat, | 5 |
| iste, quod eius nautae nomine pro stipendio frumentoque | |
| acceperat, lucrabatur. Ita quaestus duplex unius missionis | |
| fiebat. Atque haec homo amentissimus in tanto praedonum | |
| impetu tantoque periculo provinciae sic palam faciebat ut et | |
| ipsi praedones scirent et tota provincia testis esset. | 10 |