| Cum propter istius hanc avaritiam nomine classis esset in | 2.5.63.1 |
| Sicilia, re quidem vera naves inanes, quae praedam praetori | |
| non quae praedonibus metum adferrent, tamen, cum P. | |
| Caesetius et P. Tadius decem navibus suis semiplenis | |
| navigarent, navem quandam piratarum praeda refertam non | 5 |
| ceperunt, sed abduxerunt onere suo plane captam atque | |
| depressam. Erat ea navis plena iuventutis formosissimae, | |
| plena argenti facti atque signati, multa cum stragula veste. | |
| Haec una navis a classe nostra non capta est, sed inventa | |
| ad Megaridem, qui locus est non longe a Syracusis. Quod | 10 |
| ubi isti nuntiatum est, tametsi in acta cum mulierculis | |
| iacebat ebrius, erexit se tamen et statim quaestori legatoque | |
| suo custodes misit compluris, ut omnia sibi integra quam | |
| primum exhiberentur. Adpellitur navis Syracusas; exspecta- | 64.1 |
| tur ab omnibus supplicium. Iste quasi praeda sibi advecta, | |
| non praedonibus captis, si qui senes ac deformes erant, eos | |
| in hostium numero ducit; qui aliquid formae aetatis arti- | |
| ficique habebant, abducit omnis, non nullos scribis filio | 5 |
| cohortique distribuit, symphoniacos homines sex cuidam | |
| amico suo Romam muneri misit. Nox illa tota in exina- | |
| niunda nave consumitur. Archipiratam ipsum videt nemo, | |
| de quo supplicium sumi oportuit. Hodie omnes sic habent | |
| —quid eius sit vos coniectura adsequi debetis—istum clam | 10 |
| a piratis ob hunc archipiratam pecuniam accepisse. | |
| 'Coniectura est.' Iudex esse bonus nemo potest qui | 65.1 |
| suspicione certa non movetur. Hominem nostis, consue- | |
| tudinem omnium tenetis,—qui ducem praedonum aut ho- | |
| stium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium | |
| esse patiatur. Hominem in tanto conventu Syracusis vidi | 5 |
| neminem, iudices, qui archipiratam captum sese vidisse | |
| diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri, concurrerent, | |
| quaererent, videre cuperent. Quid accidit cur tanto opere | |
| iste homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam | |
| aspicere posset? Homines maritimi Syracusis, qui saepe | 10 |
| istius ducis nomen audissent, saepe timuissent, cum eius | |
| cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque ex- | |
| saturare vellent, potestas aspiciendi nemini facta est. | |
| Vnus pluris praedonum duces vivos cepit P. Servilius quam | 66.1 |
| omnes antea. Ecquando igitur isto fructu quisquam caruit, | |
| ut videre piratam captum non liceret? At contra, quacum- | |
| que iter fecit, hoc iucundissimum spectaculum omnibus | |
| vinctorum captorumque hostium praebebat; itaque ei con- | 5 |
| cursus fiebat undique ut non modo ex iis oppidis qua | |
| ducebantur sed etiam ex finitimis visendi causa convenirent. | |
| Ipse autem triumphus quam ob rem omnium triumphorum | |
| gratissimus populo Romano fuit et iucundissimus? Quia | |
| nihil est victoria dulcius, nullum est autem testimonium | 10 |
| victoriae certius quam, quos saepe metueris, eos te vinctos | |
| ad supplicium duci videre. Hoc tu quam ob rem non | 67.1 |
| fecisti? quam ob rem ita pirata iste occultatus est quasi | |
| eum aspici nefas esset? quam ob rem supplicium non | |
| sumpsisti? quam ob causam hominem reservasti? ecquem | |
| scis in Sicilia antea captum archipiratam qui non securi | 5 |
| percussus sit? Vnum cedo auctorem tui facti, unius profer | |
| exemplum. Vivum tu archipiratam servabas: quo? Per | |
| triumphum, credo, quem ante currum tuum duceres; neque | |
| enim quicquam erat reliquum nisi uti classe populi Romani | |
| pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi | 10 |
| navalis decerneretur. |