| Age porro, custodiri ducem praedonum novo more quam | 2.5.68.1 |
| securi feriri omnium exemplo magis placuit. Quae sunt istae | |
| custodiae? apud quos homines, quem ad modum est ad- | |
| servatus? Lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique | |
| nostis. Opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; | 5 |
| totum est e saxo in mirandam altitudinem depresso et mul- | |
| torum operis penitus exciso; nihil tam clausum ad exitum, | |
| nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam | |
| nec fieri nec cogitari potest. In has lautumias, si qui | |
| publice custodiendi sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae | 10 |
| deduci imperantur. Eo quod multos captivos civis | 69.1 |
| Romanos coniecerat, quod eodem ceteros piratas condi | |
| imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in | |
| eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis | |
| verus ille dux quaereretur. Itaque hominem huic optimae | 5 |
| tutissimaeque custodiae non audet committere, denique | |
| Syracusas totas timet, amandat hominem—quo? Lily- | |
| baeum fortasse? Video; tamen homines maritimos non | |
| plane reformidat. Minime, iudices. Panhormum igitur? | |
| Audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano ca- | 10 |
| ptus erat, maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri | 70.1 |
| oportebat. Ne Panhormum quidem. Quo igitur? quo | |
| putatis? Ad homines a piratarum metu et suspicione | |
| alienissimos, a navigando rebusque maritimis remotissimos, | |
| ad Centuripinos, homines maxime mediterraneos, summos | 5 |
| aratores, qui nomen numquam timuissent maritimi praedonis, | |
| unum te praetore horruissent Apronium, terrestrem archi- | |
| piratam. Et ut quivis facile perspiceret id ab isto actum | |
| esse ut ille suppositus facile et libenter se illum qui non | |
| erat esse simularet, imperat Centuripinis ut is victu | 10 |
| ceterisque rebus quam liberalissime commodissimeque | |
| adhiberetur. |