| Interea Syracusani, homines periti et humani, qui non | 2.5.71.1 |
| modo ea quae perspicua essent videre verum etiam occulta | |
| suspicari possent, habebant rationem omnes cotidie pira- | |
| tarum qui securi ferirentur; quam multos esse oporteret, ex | |
| ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero | 5 |
| coniciebant. Iste, quod omnis qui artifici aliquid habue- | |
| rant aut formae removerat atque abduxerat, reliquos si, ut | |
| consuetudo est, universos ad palum alligasset, clamorem | |
| populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent | |
| quam relicti; propter hanc causam cum instituisset alios | 10 |
| alio tempore producere, tamen in tanto conventu nemo | |
| erat quin rationem numerumque haberet, et reliquos non | |
| desideraret solum sed etiam posceret et flagitaret. Cum | 72.1 |
| magnus numerus deesset, tum iste homo nefarius in eorum | |
| locum quos domum suam de piratis abduxerat substituere | |
| et supponere coepit civis Romanos, quos in carcerem antea | |
| coniecerat; quorum alios Sertorianos milites fuisse insimu- | 5 |
| labat, et ex Hispania fugientis ad Siciliam adpulsos esse | |
| dicebat, alios, qui a praedonibus erant capti, cum merca- | |
| turas facerent aut aliquam ob causam navigarent, sua | |
| voluntate cum piratis fuisse arguebat. Itaque alii cives | |
| Romani, ne cognoscerentur, capitibus obvolutis e carcere | 10 |
| ad palum atque ad necem rapiebantur, alii, cum a multis | |
| civibus Romanis cognoscerentur, ab omnibus defenderentur, | |
| securi feriebantur. Quorum ego de acerbissima morte | |
| crudelissimoque cruciatu dicam cum eum locum tractare | |
| coepero, et ita dicam ut, si me in ea querimonia quam sum | 15 |
| habiturus de istius crudelitate et de civium Romanorum | |
| indignissima morte non modo vires verum etiam vita de- | |
| ficiat, id mihi praeclarum et iucundum putem. Haec | 73.1 |
| igitur est gesta res, haec victoria praeclara: myoparone | |
| piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, | |
| formosi homines et adulescentes et artifices domum abducti, | |
| in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani ho- | 5 |
| stilem in modum cruciati et necati, omnis vestis ablata, omne | |
| aurum et argentum ablatum et aversum. |