| At quem ad modum ipse se induit priore actione! Qui | 2.5.73.8 |
| tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendi- | |
| dissimi, testimonio,—cum is civem Romanum dixisset, | 10 |
| archipiratam negasset securi esse percussum,—exsiluit con- | |
| scientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; | |
| dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse | |
| neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se | |
| securi non percussisse; domi esse apud sese archipiratas | 15 |
| dixit duos. O clementiam populi Romani seu potius pati- | 74.1 |
| entiam miram ac singularem! Civem Romanum securi | |
| esse percussum M. Annius, eques Romanus, dicit, taces: | |
| archipiratam negat, fateris. Fit gemitus omnium et clamor, | |
| cum tamen a praesenti supplicio tuo continuit populus | 5 |
| Romanus se et repressit et salutis suae rationem iudicum | |
| severitati reservavit. Quid? sciebas tibi crimini datum iri? | |
| quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare? | |
| Inimicum habebas neminem; si haberes, tamen non ita | |
| vixeras ut metum iudici propositum habere deberes. An | 10 |
| te, id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque | |
| faciebat? Qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum | |
| crimen et iudicium horrueris, cum tot testibus coarguare | |
| potes de damnatione dubitare? Verum si crimen hoc | 75.1 |
| metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret qui pro | |
| archipirata securi feriretur, utrum tandem tibi ad defen- | |
| sionem firmius fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu | |
| meo producere ad ignotos tanto post eum quem archi- | 5 |
| piratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud notos, | |
| inspectante Sicilia paene tota, securi ferire? Vide quid | |
| intersit utrum faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla | |
| esset, hic defensio nulla est. Itaque illud semper omnes | |
| fecerunt, hoc quis ante te, quis praeter te, fecerit quaero. | 10 |