| Piratam vivum tenuisti. Quem ad finem? Dum cum | 2.5.75.11 |
| imperio fuisti. Quam ob causam, quo exemplo, cur tam | |
| diu? cur, inquam, civibus Romanis quos piratae ceperant | |
| securi statim percussis, ipsis piratis lucis usuram tam diu- | |
| turnam dedisti? Verum esto, sit tibi illud liberum omne | 76.1 |
| tempus quoad cum imperio fuisti: etiamne privatus, etiamne | |
| reus, etiamne paene damnatus hostium duces privata in | |
| domo retinuisti? Vnum, alterum mensem, prope annum | |
| denique domi tuae piratae a quo tempore capti sunt, quoad | 5 |
| per me licitum est, fuerunt, hoc est quoad per M'. Glabrio- | |
| nem licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem | |
| condi imperavit. Quod est huiusce rei ius, quae consue- | |
| tudo, quod exemplum? Hostem acerrimum atque infestis- | |
| simum populi Romani seu potius communem hostem | 10 |
| gentium nationumque omnium quisquam omnium mortalium | |
| privatus intra moenia domi suae retinere poterit? Quid? | 77.1 |
| si pridie quam a me tu coactus es confiteri civibus Romanis | |
| securi percussis praedonum ducem vivere, habitare apud | |
| te,—si, inquam, pridie domo tua profugisset, si aliquam | |
| manum contra rem publicam facere potuisset, quid diceres? | 5 |
| 'Apud me habitavit, mecum fuit; ego illum ad iudicium | |
| meum, quo facilius crimen inimicorum diluere possem, | |
| vivum atque incolumem reservavi.' Itane vero? tu tua | |
| pericula communi periculo defendes? tu supplicia quae | |
| debentur hostibus victis ad tuum, non ad rei publicae | 10 |
| tempus conferes? populi Romani hostis privati hominis | |
| custodiis adservabitur? At etiam qui triumphant eoque | |
| diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum | |
| ductis pulcherrimum spectaculum fructumque victoriae | |
| populus Romanus percipere possit, tamen cum de foro in | 15 |
| Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in carcerem | |
| iubent, idemque dies et victoribus imperi et victis vitae | |
| finem facit. |