| Et nunc cuiquam credo esse dubium quin tu id com- | 2.5.78.1 |
| missurus non fueris,—praesertim cum statuisses, ut ais, tibi | |
| causam esse dicendam,—ut ille archipirata non potius securi | |
| feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo | |
| viveret! Si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metu- | 5 |
| isse, quaero, cui probares? Cum constaret istum Syracusis a | |
| nullo visum esse archipiratam, ab omnibus desideratum, | |
| cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset, | |
| cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro | |
| illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto | 10 |
| ante metuisse: si eum diceres esse mortuum, quis te audiret? | |
| Nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te | 79.1 |
| derideri vides. Quid? si aufugisset, si vincla rupisset ita | |
| ut Nico, ille nobilissimus pirata, fecit, quem P. Servilius | |
| qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid diceres? | |
| Verum hoc erat: si ille semel verus pirata securi percussus | 5 |
| esset, pecuniam illam non haberes; si hic falsus esset mor- | |
| tuus aut profugisset, non esset difficile alium in suppositi | |
| locum supponere. Plura dixi quam volui de illo archi- | |
| pirata, et tamen ea quae certissima sunt huius criminis | |
| argumenta praetermisi. Volo enim esse totum mihi crimen | 10 |
| hoc integrum: est certus locus, certa lex, certum tribunal | |
| quo hoc reservetur. | |
| Hac tanta praeda auctus, mancipiis argento veste locu- | 80.1 |
| pletatus, nihilo diligentior ad classem ornandam milites | |
| revocandos alendosque esse coepit, cum ea res non solum | |
| provinciae saluti verum etiam ipsi praedae posset esse. | |
| Nam aestate summa, quo tempore ceteri praetores obire | 5 |
| provinciam et concursare consuerunt aut etiam in tanto | |
| praedonum metu et periculo ipsi navigare, eo tempore ad | |
| luxuriem libidinesque suas domo sua regia—quae regis | |
| Hieronis fuit, qua praetores uti solent—contentus non fuit; | |
| tabernacula, quem ad modum consuerat temporibus aestivis, | 10 |
| quod antea demonstravi, carbaseis intenta velis conlocari | |
| iussit in litore, quod est litus in Insula Syracusis post Are- | |
| thusae fontem propter ipsum introitum atque ostium portus | |
| amoeno sane et ab arbitris remoto loco. Hic dies aestivos | 81.1 |
| praetor populi Romani, custos defensorque provinciae, sic | |
| vixit ut muliebria cotidie convivia essent, vir accumberet | |
| nemo praeter ipsum et praetextatum filium—etsi recte sine | |
| exceptione dixeram virum, cum isti essent, neminem fuisse. | 5 |
| Non numquam etiam libertus Timarchides adhibebatur, | |
| mulieres autem nuptae nobiles praeter unam mimi Isidori | |
| filiam, quam iste propter amorem ab Rhodio tibicine ab- | |
| duxerat. <Erat> Pipa quaedam, uxor Aeschrionis Syracusani, | |
| de qua muliere plurimi versus qui in istius cupiditatem | 10 |
| facti sunt tota Sicilia percelebrantur; erat Nice, facie | 82.1 |
| eximia, ut praedicatur, uxor Cleomeni Syracusani. Hanc | |
| vir amabat, verum tamen huius libidini adversari nec poterat | |
| nec audebat, et simul ab isto donis beneficiisque multis | |
| devinciebatur. Illo autem tempore iste, tametsi ea est | 5 |
| hominis impudentia quam nostis, ipse tamen cum vir esset | |
| Syracusis, uxorem eius parum poterat animo soluto ac libero | |
| tot in acta dies secum habere. Itaque excogitat rem singu- | |
| larem; navis quibus legatus praefuerat Cleomeni tradit, | |
| classi populi Romani Cleomenem Syracusanum praeesse | 10 |
| iubet atque imperare. Hoc eo facit ut ille non solum | |
| abesset a domo dum navigaret, sed etiam libenter cum | |
| magno honore beneficioque abesset, ipse autem remoto | |
| atque ablegato viro non liberius quam antea—quis enim | |
| umquam istius libidini obstitit?—sed paulo solutiore animo | 15 |
| tamen secum illam haberet, si non tamquam virum sed | |
| tamquam aemulum removisset. |