| Accipit navis sociorum atque amicorum Cleomenes Syra- | 2.5.83.1 |
| cusanus. Quid primum aut accusem aut querar? Siculone | |
| homini legati, quaestoris, praetoris denique potestatem, | |
| honorem, auctoritatem dari? Si te impediebat ista con- | |
| viviorum mulierumque occupatio, ubi quaestores, ubi legati, | 5 |
| ubi ternis denariis aestimatum frumentum, ubi muli, ubi | |
| tabernacula, ubi tot tantaque ornamenta magistratibus et | |
| legatis a senatu populoque Romano permissa et data, | |
| denique ubi praefecti, ubi tribuni tui? Si civis Romanus | |
| dignus isto negotio nemo fuit, quid civitates quae in amicitia | 10 |
| fideque populi Romani perpetuo manserant? ubi Segestana, | |
| ubi Centuripina civitas? quae cum officiis fide vetustate, | |
| tum etiam cognatione populi Romani nomen attingunt. O | 84.1 |
| di immortales! quid? si harum ipsarum civitatum militibus, | |
| navibus, nauarchis Syracusanus Cleomenes iussus est im- | |
| perare, non omnis honos ab isto dignitatis, aequitatis, offici- | |
| que sublatus est? Ecquod in Sicilia bellum gessimus quin | 5 |
| Centuripinis sociis, Syracusanis hostibus uteremur? Atque | |
| haec ego ad memoriam vetustatis, non ad contumeliam | |
| civitatis referri volo. Itaque ille vir clarissimus summusque | |
| imperator, M. Marcellus, cuius virtute captae, misericordia | |
| conservatae sunt Syracusae, habitare in ea parte urbis quae | 10 |
| in Insula est Syracusanum neminem voluit; hodie, inquam, | |
| Syracusanum in ea parte habitare non licet; est enim locus | |
| quem vel pauci possent defendere. Committere igitur eum | |
| non fidelissimis hominibus noluit, simul quod ab illa parte | |
| urbis navibus aditus ex alto est; quam ob rem qui nostros | 15 |
| exercitus saepe excluserant, iis claustra loci committenda | |
| non existimavit. Vide quid intersit inter tuam libidinem | 85.1 |
| maiorumque auctoritatem, inter amorem furoremque tuum | |
| et illorum consilium atque prudentiam. Illi aditum litoris | |
| Syracusanis ademerunt, tu imperium maritimum concessisti; | |
| illi habitare in eo loco Syracusanum, qua naves accedere | 5 |
| possent, noluerunt, tu classi et navibus Syracusanum prae- | |
| esse voluisti; quibus illi urbis suae partem ademerunt, iis | |
| tu nostri imperi partem dedisti, et quorum sociorum opera | |
| Syracusani nobis dicto audientes sunt, eos Syracusano dicto | |
| audientis esse iussisti. | 10 |