| Egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu; | 2.5.86.1 |
| sequitur Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Hera- | |
| cliensis, Apolloniensis, Haluntina, praeclara classis in | |
| speciem, sed inops et infirma propter dimissionem pro- | |
| pugnatorum atque remigum. Tam diu in imperio suo | 5 |
| classem iste praetor diligens vidit quam diu convivium eius | |
| flagitiosissimum praetervecta est; ipse autem, qui visus | |
| multis diebus non esset, tum se tamen in conspectum | |
| nautis paulisper dedit. Stetit soleatus praetor populi Ro- | |
| mani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus | 10 |
| in litore. Iam hoc istum vestitu Siculi civesque Romani | |
| permulti saepe viderant. Posteaquam paulum provecta | 87.1 |
| classis est et Pachynum quinto die denique adpulsa, nautae | |
| coacti fame radices palmarum agrestium, quarum erat in | |
| illis locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo, collige- | |
| bant et iis miseri perditique alebantur; Cleomenes autem, | 5 |
| qui alterum se Verrem cum luxurie ac nequitia tum etiam | |
| imperio putaret, similiter totos dies in litore tabernaculo | |
| posito perpotabat. Ecce autem repente ebrio Cleomene | |
| esurientibus ceteris nuntiatur piratarum esse navis in portu | |
| Odysseae; nam ita is locus nominatur; nostra autem classis | 10 |
| erat in portu Pachyni. Cleomenes autem, quod erat terrestre | |
| praesidium non re sed nomine, speravit iis militibus quos | |
| ex eo loco deduxisset explere se numerum nautarum et | |
| remigum posse. Reperta est eadem istius hominis ava- | |
| rissimi ratio in praesidiis quae in classibus; nam erant | 15 |
| perpauci reliqui, ceteri dimissi. Princeps Cleomenes in | 88.1 |
| quadriremi Centuripina malum erigi, vela fieri, praecidi | |
| ancoras imperavit, et simul ut se ceteri sequerentur signum | |
| dari iussit. Haec Centuripina navis erat incredibili celeri- | |
| tate velis; nam scire isto praetore nemo poterat quid quae- | 5 |
| que navis remis facere posset; etsi in hac quadriremi | |
| propter honorem et gratiam Cleomenis minime multi remiges | |
| et milites deerant. Evolarat iam e conspectu fere fugiens | |
| quadriremis, cum etiam tum ceterae naves uno in loco | |
| moliebantur. Erat animus in reliquis; quamquam erant | 89.1 |
| pauci, quoquo modo res se habebat, pugnare tamen se velle | |
| clamabant, et quod reliquum vitae viriumque fames fecerat | |
| id ferro potissimum reddere volebant. Quodsi Cleomenes | |
| non tanto ante fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio | 5 |
| fuisset. Erat enim sola illa navis constrata et ita magna ut | |
| propugnaculo ceteris posset esse, quae si in praedonum | |
| pugna versaretur, urbis instar habere inter illos piraticos | |
| myoparones videretur; sed tum inopes, relicti ab duce | |
| praefectoque classis, eundem necessario cursum tenere coe- | 10 |
| perunt. Helorum versus, ut ipse Cleomenes, ita ceteri | 90.1 |
| navigabant, neque ii tam praedonum impetum fugiebant | |
| quam imperatorem sequebantur. Tum ut quisque in fuga | |
| postremus, ita in periculo princeps erat; postremam enim | |
| quamque navem piratae primam adoriebantur. Ita prima | 5 |
| Haluntinorum navis capitur, cui praeerat Haluntinus homo | |
| nobilis, Phylarchus, quem ab illis praedonibus Locrenses | |
| postea publice redemerunt; ex quo vos priore actione iurato | |
| rem omnem causamque cognostis. Deinde Apolloniensis | |
| navis capitur, et eius praefectus Anthropinus occiditur. | 10 |
| Haec dum aguntur, interea Cleomenes iam ad Helori litus | 91.1 |
| pervenerat; iam sese in terram e navi eiecerat quadrire- | |
| memque fluctuantem in salo reliquerat. Reliqui praefecti | |
| navium, cum in terram imperator exisset, cum ipsi neque | |
| repugnare neque mari effugere ullo modo possent, adpulsis | 5 |
| ad Helorum navibus Cleomenem persecuti sunt. Tum | |
| praedonum dux Heracleo, repente praeter spem non sua | |
| virtute sed istius avaritia nequitiaque victor, classem pul- | |
| cherrimam populi Romani in litus expulsam et eiectam, | |
| cum primum invesperasceret, inflammari incendique iussit. | 10 |