| O tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae! | 2.5.92.1 |
| o casum illum multis innocentibus calamitosum atque | |
| funestum! o istius nequitiam ac turpitudinem singularem! | |
| Vna atque eadem nox erat qua praetor amoris turpissimi | |
| flamma, classis populi Romani praedonum incendio con- | 5 |
| flagrabat. Adfertur nocte intempesta gravis huiusce mali | |
| nuntius Syracusas; curritur ad praetorium, quo istum ex | |
| illo praeclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres cum | |
| cantu atque symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat, | |
| tamen in publico esse non audet; includit se domi; neque | 10 |
| aderat uxor, quae consolari hominem in malis posset. | |
| Huius autem praeclari imperatoris ita erat severa domi | 93.1 |
| disciplina ut in re tanta et tam gravi nuntio nemo admitte- | |
| retur, nemo esset qui auderet aut dormientem excitare aut | |
| interpellare vigilantem. Iam vero re ab omnibus cognita | |
| concursabat urbe tota maxima multitudo. Non enim, sicut | 5 |
| erat antea semper consuetudo, praedonum adventum signi- | |
| ficabat ignis e specula sublatus aut tumulo, sed flamma ex | |
| ipso incendio navium et calamitatem acceptam et periculum | |
| reliquum nuntiabat. Cum praetor quaereretur et constaret | |
| neminem ei nuntiasse, fit ad domum eius cum clamore | 10 |
| concursus atque impetus. Tum iste excitatus audit rem | 94.1 |
| omnem ex Timarchide, sagum sumit,—lucebat iam fere,— | |
| procedit in medium vini somni stupri plenus. Excipitur | |
| ab omnibus eius modi clamore ut ei Lampsaceni periculi | |
| similitudo versaretur ante oculos; hoc etiam maius hoc | 5 |
| videbatur, quod in odio simili multitudo hominum haec | |
| erat maxima. Tum istius acta commemorabatur, tum | |
| flagitiosa illa convivia, tum appellabantur a multitudine | |
| mulieres nominatim, tum quaerebant ex isto palam tot dies | |
| continuos per quos numquam visus esset ubi fuisset, quid | 10 |
| egisset, tum imperator ab isto praepositus Cleomenes flagi- | |
| tabatur, neque quicquam propius est factum quam ut illud | |
| Vticense exemplum de Hadriano transferretur Syracusas, | |
| ut duo sepulchra duorum praetorum improborum duabus | |
| in provinciis constituerentur. Verum habita est a multi- | 15 |
| tudine ratio temporis, habita tumultus, habita etiam digni- | |
| tatis existimationisque communis, quod is est conventus | |
| Syracusis civium Romanorum ut non modo illa provincia, | |
| verum etiam hac re publica dignissimus existimetur. Con- | 95.1 |
| firmant ipsi se, cum hic etiam tum semisomnus stuperet, | |
| arma capiunt, totum forum atque Insulam, quae est urbis | |
| magna pars, complent. |