| Vnam illam noctem solam praedones ad Helorum com- | 2.5.95.5 |
| morati, cum fumantis etiam nostras navis reliquissent, | |
| accedere incipiunt Syracusas; qui videlicet saepe audissent | |
| nihil esse pulchrius quam Syracusarum moenia ac portus, | |
| statuerant se, si ea Verre praetore non vidissent, numquam | |
| esse visuros. Ac primo ad illa aestiva praetoris accedunt, | 96.1 |
| ipsam illam ad partem litoris ubi iste per eos dies taber- | |
| naculis positis castra luxuriae conlocarat. Quem postea- | |
| quam inanem locum offenderunt et praetorem commosse | |
| ex eo loco castra senserunt, statim sine ullo metu in ipsum | 5 |
| portum penetrare coeperunt. Cum in portum dico, iudices,— | |
| explanandum est enim diligentius eorum causa qui locum | |
| ignorant,—in urbem dico atque in urbis intimam partem | |
| venisse piratas; non enim portu illud oppidum clauditur, | |
| sed urbe portus ipse cingitur et continetur, ut non ad- | 10 |
| luantur mari moenia extrema, sed ipse influat in urbis sinum | |
| portus. Hic te praetore Heracleo pirata cum quattuor | 97.1 |
| myoparonibus parvis ad arbitrium suum navigavit. Pro | |
| di immortales! piraticus myoparo, cum imperi populi | |
| Romani nomen ac fasces essent Syracusis, usque ad forum | |
| Syracusanorum et ad omnis crepidines urbis accessit, quo | 5 |
| neque Carthaginiensium gloriosissimae classes, cum mari | |
| plurimum poterant, multis bellis saepe conatae umquam | |
| aspirare potuerunt, neque populi Romani invicta ante te | |
| praetorem gloria illa navalis umquam tot Punicis Siciliensi- | |
| busque bellis penetrare potuit; qui locus eius modi est ut | 10 |
| ante Syracusani in moenibus suis, in urbe, in foro hostem | |
| armatum ac victorem quam in portu ullam hostium navem | |
| viderint. Hic, te praetore, praedonum naviculae perva- | 98.1 |
| gatae sunt quo Atheniensium classis sola post hominum | |
| memoriam trecentis navibus vi ac multitudine invasit; | |
| quae in eo ipso portu loci ipsius portusque natura victa | |
| atque superata est. Hic primum opes illius civitatis com- | 5 |
| minutae depressaeque sunt: in hoc portu Atheniensium | |
| nobilitatis, imperi, gloriae naufragium factum existimatur. | |
| Eone pirata penetravit quo simul atque adisset non modo | |
| a latere sed etiam a tergo magnam partem urbis relin- | |
| queret? Insulam totam praetervectus est, quae est urbs | 10 |
| Syracusis suo nomine ac moenibus, quo in loco maiores, | |
| ut ante dixi, Syracusanum habitare vetuerunt, quod, qui | |
| illam partem urbis tenerent, in eorum potestatem portum | |
| futurum intellegebant. At quem ad modum est perva- | 99.1 |
| gatus! Radices palmarum agrestium, quas in nostris | |
| navibus invenerant, iactabant, ut omnes istius improbitatem | |
| et calamitatem Siciliae possent cognoscere. Siculosne | |
| milites, aratorumne liberos, quorum patres tantum labore | 5 |
| suo frumenti exarabant ut populo Romano totique Italiae | |
| suppeditare possent, eosne in insula Cereris natos, ubi | |
| primum fruges inventae esse dicuntur, eo cibo esse usos | |
| a quo maiores eorum ceteros quoque frugibus inventis | |
| removerunt! Te praetore Siculi milites palmarum stirpi- | 10 |
| bus, piratae Siculo frumento alebantur! O spectaculum | 100.1 |
| miserum atque acerbum! ludibrio esse urbis gloriam, | |
| populi Romani nomen, <omnium> hominum conventum atque | |
| multitudinem piratico myoparoni! in portu Syracusano de | |
| classe populi Romani triumphum agere piratam, cum | 5 |
| praetoris inertissimi nequissimique oculos praedonum remi | |
| respergerent! |