| Posteaquam e portu piratae non metu aliquo adfecti sed | 2.5.100.8 |
| satietate exierunt, tum coeperunt quaerere homines causam | |
| illius tantae calamitatis. Dicere omnes et palam disputare | 10 |
| minime esse mirandum si remigibus militibusque dimissis, | |
| reliquis egestate et fame perditis, praetore tot dies cum | |
| mulierculis perpotante, tanta ignominia et calamitas esset | |
| accepta. Haec autem istius vituperatio atque infamia con- | 101.1 |
| firmabatur eorum sermone qui a suis civitatibus illis navibus | |
| praepositi fuerant. Qui ex illo numero reliqui Syracusas | |
| classe amissa refugerant dicebant quot ex sua quisque nave | |
| missos sciret esse. Res erat clara, neque solum argumentis | 5 |
| sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur. Homo | |
| certior fit agi nihil in foro et conventu toto die nisi hoc, | |
| quaeri ex nauarchis quem ad modum classis sit amissa; | |
| illos respondere et docere unum quemque, missione re- | |
| migum, fame reliquorum, Cleomenis timore et fuga. Quod | 10 |
| posteaquam iste cognovit, hanc rationem habere coepit. | |
| Causam sibi dicendam esse statuerat iam antequam hoc | |
| usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis. | |
| Videbat illis nauarchis testibus tantum hoc crimen sustinere | |
| se nullo modo posse. Consilium capit primo stultum, | 15 |
| verum tamen clemens. Nauarchos ad se vocari iubet; | 102.1 |
| veniunt. Accusat eos quod eius modi de se sermones | |
| habuerint; rogat ut in sua quisque dicat navi se tantum | |
| habuisse nautarum quantum oportuerit, neque quemquam | |
| esse dimissum. Illi enim vero se ostendunt quod vellet | 5 |
| esse facturos. Iste non procrastinat, advocat amicos statim; | |
| quaerit ex iis singillatim quot quisque nautas habuerit. Re- | |
| spondet unus quisque ut erat praeceptum. Iste in tabulas | |
| refert; obsignat signis amicorum providens homo, ut contra | |
| hoc crimen, si quando opus esset, hac videlicet testificatione | 10 |
| uteretur. Derisum esse credo hominem amentem a suis | 103.1 |
| consiliariis et admonitum hasce ei tabulas nihil profuturas, | |
| etiam plus ex nimia praetoris diligentia suspicionis in eo | |
| crimine futurum. Iam iste erat hac stultitia multis in | |
| rebus usus ut publice quoque quae vellet in litteris civitatum | 5 |
| tolli et referri iuberet; quae omnia nunc intellegit sibi | |
| nihil prodesse, posteaquam certis litteris testibus auctori- | |
| tatibusque convincitur. Vbi hoc videt, illorum confessionem, | |
| testificationem suam, tabellas sibi nullo adiumento futuras, | |
| init consilium non improbi praetoris,—nam id quidem esset | 10 |
| ferendum,—sed importuni atque amentis tyranni: statuit, | |
| si hoc crimen extenuari vellet,—nam omnino tolli posse non | |
| arbitrabatur,—nauarchos omnis, testis sui sceleris, vita esse | |
| privandos. Occurrebat illa ratio: 'Quid Cleomene fiet? | 104.1 |
| poterone animum advertere in eos quos dicto audientis esse | |
| iussi, missum facere eum cui potestatem imperiumque per- | |
| misi? poterone eos adficere supplicio qui Cleomenen secuti | |
| sunt, ignoscere Cleomeni qui secum fugere et se consequi | 5 |
| iussit? poterone esse in eos vehemens qui navis non modo | |
| inanis habuerunt sed etiam apertas, in eum dissolutus qui | |
| solus habuerit constratam navem et minus exinanitam? | |
| Pereat Cleomenes una!' Vbi fides, ubi exsecrationes, ubi | |
| dexterae complexusque, ubi illud contubernium muliebris | 10 |
| militiae in illo delicatissimo litore? Fieri nullo modo | |
| poterat quin Cleomeni parceretur. Vocat Cleomenen, | 105.1 |
| dicit ei se statuisse animadvertere in omnis nauarchos; ita | |
| sui periculi rationes ferre ac postulare. 'Tibi uni parcam | |
| et potius istius culpae crimen vituperationemque incon- | |
| stantiae suscipiam quam aut in te sim crudelis aut tot tam | 5 |
| gravis testis vivos incolumisque esse patiar.' Agit gratias | |
| Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, | |
| admonet tamen illud, quod istum fugerat, in Phalacrum, | |
| Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea | |
| quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. Quid | 10 |
| ergo? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilis- | |
| simus, testis relinquetur? 'In praesentia,' inquit Cleo- | |
| menes, 'quoniam ita necesse est; sed post aliquid videbimus | |
| ne iste nobis obstare possit.' |