| Haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste | 2.5.106.1 |
| repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; | |
| in forum venit, nauarchos vocari iubet. Qui nihil metue- | |
| rent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. Iste hominibus | |
| miseris innocentibus inici catenas imperat. Implorare illi | 5 |
| fidem praetoris, et quare id faceret rogare. Tum iste hoc | |
| causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. Fit | |
| clamor et admiratio populi tantam esse in homine impu- | |
| dentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis | |
| attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset, | 10 |
| aut, cum ipse praedonum socius arbitraretur, aliis prodi- | |
| tionis crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die crimen | |
| esse natum postquam classis esset amissa. Cum haec ita | 107.1 |
| fierent, quaerebatur ubi esset Cleomenes, non quo illum | |
| ipsum, cuicuimodi est, quisquam supplicio propter illud | |
| incommodum dignum putaret; nam quid Cleomenes facere | |
| potuit?—non enim possum quemquam insimulare falso— | 5 |
| quid, inquam, magno opere potuit Cleomenes facere istius | |
| avaritia navibus exinanitis? Atque eum vident sedere ad | |
| latus praetoris et ad aurem familiariter, ut solitus erat, in- | |
| susurrare. Tum vero omnibus indignissimum visum est | |
| homines honestissimos, electos e suis civitatibus, in ferrum | 10 |
| atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum | |
| ac turpitudinum societatem familiarissimum esse praetori. | |
| Adponitur iis tamen accusator Naevius Turpio quidam, qui | 108.1 |
| C. Sacerdote praetore iniuriarum damnatus est, homo bene | |
| adpositus ad istius audaciam, quem iste in decumis, in | |
| rebus capitalibus, in omni calumnia praecursorem habere | |
| solebat et emissarium. | 5 |
| Veniunt Syracusas parentes propinquique miserorum | |
| adulescentium hoc repentino calamitatis suae commoti | |
| nuntio; vinctos aspiciunt catenis liberos suos, cum istius | |
| avaritiae poenam collo et cervicibus suis sustinerent; | |
| adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam, quae nusquam | 10 |
| erat neque umquam fuerat, implorant. Pater aderat Dexo | |
| Tyndaritanus, homo nobilissimus, hospes tuus. Cuius tu | |
| domi fueras, quem hospitem appellaras, eum cum illa aucto- | |
| ritate miseria videres perditum, non te eius lacrimae, non | |
| senectus, non hospiti ius atque nomen a scelere aliquam | 15 |
| ad partem humanitatis revocare potuit? Sed quid ego | 109.1 |
| hospiti iura in hac immani belua commemoro? Qui | |
| Sthenium Thermitanum, hospitem suum, cuius domum per | |
| hospitium exhausit et exinanivit, absentem in reos rettu- | |
| lerit, causa indicta capite damnarit, ab eo nunc hospitiorum | 5 |
| iura atque officia quaeramus? Cum homine [enim] crudeli | |
| nobis res est an cum fera atque immani belua? Te patris | |
| lacrimae de innocentis fili periculo non movebant; cum | |
| patrem domi reliquisses, filium tecum haberes, te neque | |
| praesens filius de liberum caritate neque absens pater de | 10 |
| indulgentia patria commonebat? Catenas habebat hospes | 110.1 |
| tuus Aristeus, Dexonis filius. Quid ita? 'Prodiderat | |
| classem.' Quod ob praemium? 'Deseruerat.' Quid | |
| Cleomenes? 'Ignavus fuerat.' At eum tu ob virtutem | |
| corona ante donaras. 'Dimiserat nautas.' At ab omnibus | 5 |
| tu mercedem missionis acceperas. Alter parens ex altera | |
| parte erat Herbitensis Eubulida, homo domi suae clarus et | |
| nobilis; qui quia Cleomenem in defendendo filio laeserat, | |
| nudus paene est destitutus. Quid erat autem quod quis- | |
| quam diceret aut defenderet? 'Cleomenem nominare non | 10 |
| licet.' At causa cogit. 'Moriere, si appellaris'; numquam | |
| enim iste cuiquam est mediocriter minatus. At remiges | |
| non erant. 'Praetorem tu accuses? frange cervices.' Si | |
| neque praetorem neque praetoris aemulum appellari licebit, | |
| cum in his duobus tota causa sit, quid futurum est? | 15 |