| Dicit etiam causam Heracleus Segestanus, homo domi suae | 2.5.111.1 |
| nobilissimo loco natus. Audite, ut vestra humanitas postulat, | |
| iudices; audietis enim de magnis incommodis iniuriisque | |
| sociorum. Hunc scitote fuisse Heracleum in ea causa, qui | |
| propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et | 5 |
| iussu eius qui potestatem habuit in commeatu Syracusis | |
| remanserit! Is certe neque classem prodidit neque metu | |
| perterritus fugit neque exercitum deseruit; etenim tum esset | |
| hoc animadvertendum cum classis Syracusis proficiscebatur. | |
| Is tamen in eadem causa fuit, quasi esset in aliquo mani- | 10 |
| festo scelere deprehensus, in quem ne falsi quidem causa | |
| conferri criminis potuit. Fuit in illis nauarchis Heraclien- | 112.1 |
| sis quidam Furius,—nam habent illi non nulla huiusce | |
| modi Latina nomina,—homo, quam diu vixit, non domi | |
| suae solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. In | |
| quo homine tantum animi fuit non solum ut istum libere | 5 |
| laederet,—nam id quidem, quoniam moriundum videbat, | |
| sine periculo se facere intellegebat,—verum morte proposita, | |
| cum lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret, | |
| defensionem causae suae scripsit; quam nunc nemo est in | |
| Sicilia quin habeat, quin legat, quin tui sceleris et crudeli- | 10 |
| tatis ex illa oratione commonefiat. In qua docet quot | |
| a civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque | |
| dimiserit, quot secum habuerit; item de ceteris navibus | |
| dicit; quae cum apud te diceret, virgis oculi verberabantur. | |
| Ille morte proposita facile dolorem corporis patiebatur; | 15 |
| clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum | |
| plus impudicissimae mulieris apud te de Cleomenis salute | |
| quam de sua vita lacrimas matris valere. Deinde etiam | 113.1 |
| illud video esse dictum quod, si recte vos populus Romanus | |
| cognovit, non falso ille de vobis iam in morte ipsa praedi- | |
| cavit, non posse Verrem testis interficiendo <testimonium> | |
| exstinguere; graviorem apud sapientis iudices se fore ab | 5 |
| inferis testem quam si vivus in iudicium produceretur; tum | |
| avaritiae solum, si viveret, nunc, cum ita esset necatus, sce- | |
| leris audaciae crudelitatis testem fore. Iam illa praeclara: | |
| non testium modo catervas, cum tua res ageretur, sed ab | |
| dis manibus innocentium Poenas sceleratorumque Furias | 10 |
| in tuum iudicium esse venturas; sese ideo leviorem suum | |
| casum fingere, quod iam ante aciem securium tuarum | |
| Sextique, tui carnificis, vultum et manum vidisset, cum in | |
| conventu civium Romanorum iussu tuo securi cives Ro- | |
| mani ferirentur. Ne multa, iudices, libertate quam vos | 114.1 |
| sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae | |
| servitutis abusus est. |