| Condemnat omnis de consili sententia; tamen neque | 2.5.114.4 |
| iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se arcessit, | 5 |
| quaestorem suum, cuius consilio uteretur, neque P. Cervium, | |
| talem virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in | |
| Sicilia fuit primus ab isto iudex reiectus est, sed de latro- | |
| num, hoc est de comitum suorum sententia condemnat | |
| omnis. Hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi | 115.1 |
| socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter | |
| commoventur et de suis periculis fortunisque omnibus per- | |
| timescunt: indigne ferunt illam clementiam mansuetudi- | |
| nemque nostri imperi in tantam crudelitatem inhumani- | 5 |
| tatemque esse conversam, condemnari tot homines uno | |
| tempore nullo crimine, defensionem suorum furtorum prae- | |
| torem improbum ex indignissima morte innocentium quae- | |
| rere. Nihil addi iam videtur, iudices, ad hanc improbi- | |
| tatem amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil | 10 |
| videtur. Nam si cum aliorum improbitate certet, longe | |
| omnis multumque superabit; sed secum <cum> ipse certat, | 116.1 |
| id agit ut semper superius suum facinus novo scelere vincat. | |
| Phalacrum Centuripinum dixeram exceptum esse a Cleo- | |
| mene, quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset; | |
| tamen, quia pertimuerat adulescens, quod eandem suam | 5 |
| causam videbat esse quam illorum qui innocentes peribant, | |
| accedit ad hominem Timarchides; a securi negat esse ei | |
| periculum, virgis ne caederetur monet ut caveat. Ne | |
| multa, ipsum dicere adulescentem audistis se ob hunc | |
| metum pecuniam Timarchidi numerasse. Levia sunt haec | 117.1 |
| in hoc reo. Metum virgarum nauarchus, homo nobilis- | |
| simus nobilissimae civitatis, pretio redemit: humanum est. | |
| Alius ne condemnaretur pecuniam dedit: usitatum est. | |
| Non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari | 5 |
| Verrem, nova postulat, inaudita desiderat; non de praetore | |
| Siciliae, sed de nefario tyranno fieri iudicium arbitratur. | |
| Includuntur in carcerem condemnati; supplicium con- | |
| stituitur in illos, sumitur de miseris parentibus nauarchorum; | |
| prohibentur adire ad filios, prohibentur liberis suis cibum | 10 |
| vestitumque ferre. Patres hi quos videtis iacebant in | 118.1 |
| limine, matresque miserae pernoctabant ad ostium carceris | |
| ab extremo conspectu liberum exclusae; quae nihil aliud | |
| orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore | |
| excipere liceret. Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, | 5 |
| mors terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor | |
| Sextius, cui ex omni gemitu doloreque certa merces com- | |
| parabatur. 'Vt adeas, tantum dabis, ut cibum tibi intro | |
| ferre liceat, tantum.' Nemo recusabat. 'Quid? ut | |
| uno ictu securis adferam mortem filio tuo, quid dabis? | 10 |
| ne diu crucietur, ne saepius feriatur, ne cum sensu dolo- | |
| ris aliquo spiritus auferatur?' Etiam ob hanc causam | |
| pecunia lictori dabatur. O magnum atque intolerandum | 119.1 |
| dolorem! o gravem acerbamque fortunam! Non vitam | |
| liberum, sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur | |
| parentes. Atque ipsi etiam adulescentes cum Sextio suo | |
| de plaga et de uno illo ictu loquebantur, idque postremum | 5 |
| parentis suos liberi orabant, ut levandi cruciatus sui causa | |
| lictori pecunia daretur. Multi et graves dolores inventi | |
| parentibus et propinquis, multi; verum tamen mors sit | |
| extremum. Non erit. Estne aliquid ultra quo crudelitas | |
| progredi possit? Reperietur; nam illorum, cum erunt | 10 |
| securi percussi ac necati, corpora feris obicientur. Hoc si | |
| luctuosum est parentibus, redimant pretio sepeliendi pote- | |
| statem. Onasum Segestanum, hominem nobilem, dicere | 120.1 |
| audistis se ob sepulturam Heraclei nauarchi pecuniam | |
| Timarchidi numerasse; ne hoc possis dicere, 'Patres enim | |
| veniunt amissis filiis irati,' vir primarius, homo nobilissimus, | |
| dicit, neque de filio dicit. Iam hoc quis tum fuit Syracusis | 5 |
| quin audierit, quin sciat, has Timarchidi pactiones sepul- | |
| turae cum vivis etiam illis esse factas? Non palam cum | |
| Timarchide loquebantur, non omnes omnium propinqui | |
| adhibebantur, non palam vivorum funera locabantur? |