| Quibus omnibus rebus actis atque decisis producuntur | 2.5.120.10 |
| e carcere, deligantur. Quis tam fuit illo tempore ferreus, | 121.1 |
| quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum | |
| aetate nobilitate miseria commoveretur? Ecquis fuit quin | |
| lacrimaret, quin ita calamitatem illam putaret illorum ut | |
| fortunam tamen non alienam, periculum autem commune | 5 |
| arbitraretur? Feriuntur securi. Laetaris tu in omnium | |
| gemitu et triumphas; testis avaritiae tuae gaudes esse sub- | |
| latos. Errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te | |
| maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum inno- | |
| centium sanguine eluere arbitrabare; praeceps amentia | 10 |
| ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis | |
| remediis posse sanare. Etenim quamquam illi sunt mortui | |
| sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque | |
| illis desunt, tamen ex ipso illo numero nauarchorum aliqui | |
| vivunt et adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum inno- | 15 |
| centium poenas fortuna et ad hanc causam reservavit. | |
| Adest Phylarchus Haluntinus, qui quia cum Cleomene non | 122.1 |
| fugit, oppressus a praedonibus et captus est; cui calamitas | |
| saluti fuit, qui nisi captus a piratis esset in hunc prae- | |
| donem sociorum incidisset. Dicit is pro testimonio de | |
| missione nautarum, de fame, de Cleomenis fuga. Adest | 5 |
| Centuripinus Phalacrus in amplissima civitate amplissimo | |
| loco natus; eadem dicit, nulla in re discrepat. | |
| Per deos immortalis! quo tandem animo sedetis, iudices, | 123.1 |
| aut haec quem ad modum auditis? Vtrum ego desipio | |
| et plus quam satis est doleo tanta calamitate miseriaque | |
| sociorum, an vos quoque hic acerbissimus innocentium | |
| cruciatus et maeror pari sensu doloris adficit? Ego enim | 5 |
| cum Herbitensem, cum Heracliensem securi percussum | |
| esse dico, versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis. | |
| Eorumne populorum civis, eorum agrorum alumnos, ex | |
| quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanae | |
| illorum operis ac laboribus quaeritur, qui a parentibus spe | 10 |
| nostri imperi nostraeque aequitatis suscepti educatique | |
| sunt, ad C. Verris nefariam immanitatem et ad eius fune- | |
| stam securem esse servatos? Cum mihi Tyndaritani illius | 124.1 |
| venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum | |
| atque officia considero. Quas urbis P. Africanus etiam | |
| ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres | |
| non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis | 5 |
| nefario scelere privavit. En quod Tyndaritani libenter | |
| praedicent: 'Nos in septemdecim populis Siciliae nume- | |
| ramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis | |
| amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis | |
| omnia populo Romano semper et belli adiumenta et pacis | 10 |
| ornamenta ministrata sunt.' Multum vero haec iis iura | |
| profuerunt in istius imperio ac potestate! Vestros quondam | 125.1 |
| nautas contra Carthaginem Scipio duxit, at nunc navem | |
| contra praedones paene inanem Cleomenes ducit; vobis- | |
| cum Africanus hostium spolia et praemia laudis communi- | |
| cavit, at nunc, per <Verrem> spoliati, nave a praedonibus | 5 |
| abducta, ipsi in hostium loco numeroque ducimini. Quid | |
| vero? illa Segestanorum non solum litteris tradita neque | |
| commemorata verbis, sed multis officiis illorum usurpata et | |
| comprobata cognatio quos tandem fructus huiusce necessi- | |
| tudinis in istius imperio tulit? Nempe hoc iure fuit, | 10 |
| iudices, ut ex sinu patriae nobilissimus adulescens istius | |
| carnifici Sextio dederetur. Cui civitati maiores nostri | |
| maximos agros atque optimos concesserunt, quam im- | |
| munem esse voluerunt, haec apud te cognationis fidelitatis | |
| vetustatis auctoritatis ne hoc quidem iuris obtinuit, ut unius | 15 |
| honestissimi atque innocentissimi civis mortem ac sanguinem | |
| deprecaretur. |