| Quo confugient socii? quem implorabunt? qua spe | 2.5.126.1 |
| denique, ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseretis? | |
| Ad senatumne venient? Quid? ut de Verre supplicium | |
| sumat? Non est usitatum, non senatorium. Ad populum | |
| Romanum confugient? Facilis est populi causa; legem | 5 |
| enim se sociorum causa iussisse et eius legis custodes ac | |
| vindices praeposuisse dicet. Hic locus igitur est unus quo | |
| perfugiant, hic portus, haec arx, haec ara sociorum; quo | |
| quidem nunc non ita confugiunt ut antea in suis repetundis | |
| rebus solebant. Non argentum, non aurum, non vestem, | 10 |
| non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus | |
| fanisque erepta sunt; metuunt homines imperiti ne iam haec | |
| populus Romanus concedat et ita velit fieri. Patimur enim | |
| multos iam annos et silemus, cum videamus ad paucos | |
| homines omnis omnium nationum pecunias pervenisse. | 15 |
| Quod eo magis ferre animo aequo et concedere videmur, | |
| quia nemo istorum dissimulat, nemo laborat ut obscura sua | |
| cupiditas esse videatur. In urbe nostra pulcherrima atque | 127.1 |
| ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non | |
| ab hostibus victis capta atque deportata sit? at istorum | |
| villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis | |
| spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi pecunias exterarum | 5 |
| nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum | |
| Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum, | |
| totam denique Asiam, Achaiam, Graeciam, Siciliam tam in | |
| paucis villis inclusas esse videatis? Sed haec, ut dico, | |
| omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices. | 10 |
| Ne publice a populo Romano spoliarentur officiis ac fide | |
| providerunt; paucorum cupiditati tum, cum obsistere non | |
| poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant; nunc vero | |
| iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppe- | |
| ditandi facultas. Itaque res suas neglegunt; pecunias, quo | 15 |
| nomine iudicium hoc appellatur, non repetunt, relinquunt; | |
| hoc iam ornatu ad vos confugiunt. Aspicite, aspicite, | 128.1 |
| iudices, squalorem sordisque sociorum! |