| Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste, | 2.5.128.3 |
| domo sua tota expilata, mentionem tuorum furtorum non | |
| facit; sese ipsum abs te repetit, nihil amplius; totum enim | 5 |
| tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis virtutibus | |
| ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem | |
| videtis, non quae publice Tyndaride, non quae privatim | |
| sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium optimum atque | |
| innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis | 10 |
| pecuniam domum, sed ex tua calamitate cineri atque ossi- | |
| bus fili sui solacium vult aliquod reportare. Hic tam | |
| grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate laboris | |
| itinerisque suscepit, non ut aliquid de suis bonis recupera- | |
| ret, sed ut, quibus oculis cruentas cervices fili sui viderat, | 15 |
| isdem te condemnatum videret. Si per L. Metellum licitum | 129.1 |
| esset, iudices, matres illorum miserorum sororesque venie- | |
| bant; quarum una, cum ego ad Heracleam noctu acce- | |
| derem, cum omnibus matronis eius civitatis et cum multis | |
| facibus mihi obviam venit, et ita,—me suam salutem | 5 |
| appellans, te suum carnificem nominans, fili nomen implo- | |
| rans,—mihi ad pedes misera iacuit quasi ego eius excitare | |
| ab inferis filium possem. Faciebant hoc itidem ceteris | |
| in civitatibus grandes natu matres et item parvi liberi | |
| miserorum; quorum utrumque aetas laborem et industriam | 10 |
| meam, fidem et misericordiam vestram requirebat. Itaque | 130.1 |
| ad me, iudices, hanc querimoniam praeter ceteras Sicilia | |
| detulit; lacrimis ego huc, non gloria inductus accessi, ne | |
| falsa damnatio, ne carcer, ne catenae, ne verbera, ne secures, | |
| ne cruciatus sociorum, ne sanguis innocentium, ne denique | 5 |
| etiam exsanguia corpora mortuorum, ne maeror parentum | |
| ac propinquorum magistratibus nostris quaestui posset esse. | |
| Hunc ego si metum Siciliae damnatione istius per vestram | |
| fidem et veritatem deiecero, iudices, satis officio meo, satis | |
| illorum voluntati qui a me hoc petiverunt factum esse | 10 |
| arbitrabor. |