| Quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen | 2.5.131.1 |
| conetur defendere, is ita defendat <ut> illa communia quae ad | |
| causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunam | |
| adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis | |
| obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque peri- | 5 |
| culo belli et terra et mari saepe offenderint. Nullam tibi | |
| obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus com- | |
| mode gestas proferas, nihil est quod multorum naufragia | |
| fortunae colligas. Ego navis inanis fuisse dico, remiges | |
| nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; | 10 |
| praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis | |
| atque amicis Syracusanum; te illo tempore ipso superiori- | |
| busque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse | |
| dico; harum rerum omnium auctores testisque produco. | |
| Num tibi insultare in calamitate, num intercludere perfugia | 132.1 |
| fortunae, num casus bellicos exprobrare aut obicere videor? | |
| Tametsi solent ii fortunam sibi obici nolle qui se fortunae | |
| commiserunt, qui in eius periculis sunt ac varietate versati. | |
| Istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit. | 5 |
| Homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam | |
| periclitari solent; in illa autem calamitate non Martem | |
| fuisse communem, sed Venerem possumus dicere. Quodsi | |
| fortunam tibi obici non oportet, cur tu fortunae illorum | |
| innocentium veniam ac locum non dedisti? | 10 |
| Etiam illud praecidas licet, te, quod supplicium more | 133.1 |
| maiorum sumpseris securique percusseris, idcirco a me in cri- | |
| men et in invidiam vocari. Non in supplicio crimen meum | |
| vertitur; non ego nego securi quemquam feriri debere, non | |
| ego metum ex re militari, non severitatem imperi, non poenam | 5 |
| flagiti tolli dico oportere; fateor non modo in socios sed | |
| etiam in civis militesque nostros persaepe esse severe ac | |
| vehementer vindicatum. Quare haec quoque praetermittas | |
| licet. Ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse | |
| demonstro, te pretio remiges militesque dimisisse arguo. | 10 |
| Hoc nauarchi reliqui dicunt, hoc Netinorum foederata | |
| civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc Herbitenses, hoc | |
| Hennenses, Agyrinenses, Tyndaritani publice dicunt, tuus | |
| denique testis, tuus imperator, tuus aemulus, tuus hospes | |
| Cleomenes hoc dicit, sese in terram esse egressum ut | 15 |
| Pachyno e terrestri praesidio milites colligeret, quos in | |
| navibus conlocaret; quod certe non fecisset si suum nume- | |
| rum naves haberent; ea est enim ratio instructarum ornata- | |
| rumque navium ut non modo plures sed ne singuli quidem | |
| possint accedere. Dico praeterea illos ipsos reliquos nautas | 134.1 |
| fame atque inopia rerum omnium confectos fuisse ac per- | |
| ditos; dico aut omnis extra culpam fuisse, aut, si uni | |
| attribuenda culpa sit, in eo maximam fuisse qui optimam | |
| navem, plurimos nautas haberet, summum imperium obti- | 5 |
| neret, aut, si omnes in culpa fuerint, non oportuisse Cleo- | |
| menen constitui spectatorem illorum mortis atque cruciatus; | |
| dico etiam in ipso supplicio mercedem lacrimarum, merce- | |
| dem vulneris atque plagae, mercedem funeris ac sepulturae | |
| constitui nefas fuisse. Quapropter si mihi respondere voles | 135.1 |
| haec dicito, classem instructam atque ornatam fuisse, nullum | |
| propugnatorem afuisse, nullum vacuum tractum esse remum, | |
| rem frumentariam esse suppeditatam; mentiri nauarchos, | |
| mentiri tot tam gravis civitates, mentiri etiam Siciliam | 5 |
| totam; proditum esse te a Cleomene, qui se dixerit exisse | |
| in terram ut Pachyno deduceret milites; animum illis, non | |
| copias defuisse; Cleomenem acerrime pugnantem ab iis | |
| relictum esse atque desertum; nummum ob sepulturam | |
| datum nemini. Quae si dices, tenebere; sin alia dices, ea | 10 |
| quae a me dicta sunt non refutabis. |